Coqui haedulum parant (pictura muralis Romana)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Coqui haedulum parant: pictura muralis saeculi I p.C.n. Romana (Villa Getty)
Pars eiusdem picturae: Patella condimentorum
Pars eiusdem picturae: Coqui

Coqui haedulum parant in pictura murali saeculi I p.C.n. Romana. Haec pictura e ruina quadam villae rusticae annis circiter 1860-1869 extracta est iuxta Boscum Regalem et haud longe a Vesuvio monte distantis, ab ignibus huius montis anno 79 destructae. Fragmentum murale, dimensionibus 69.5 x 127.0 x 3.5 cm, hodie in aula 101D villae Getty ostenditur.[1]

Ab eruditis artium Romanarum haec pictura annis fere 70-80 p.C.n. attribuitur. Coquos monstrat qui animal parvum eviscerant ad ferculum parandum. Si capreolum sit, luxuriam cenae futurae praefigurat e venatione praebitae; si haedulum, e sacrificio animalis nondum maturi.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Siglum Musei Getty: 79.AG.112. Siglum antiquum: PC2536

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.