Latinitas bona

Calix Tassilonis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Photographema Calicis Tassilonis (2014).

Vide etiam paginam discretivam: Calix (discretiva)

Calix Tassilonis est antiquissimus calix Germaniae meridionalis adhuc conservatus et simul artificium maximi momenti Bavarici ducatus Agilolfingorum. Cremifani in Austria asservatur et adhuc in usu est.

Nomen calicis[recensere | fontem recensere]

Calix a Tassilone III, duce Bavariae, nomen ducit. Litteris antiquioribus poculum fundatoris, ab anno 1877 calix Tassilonis appellatus est. Ut plurimi opinantur, ad matrimonium Tassilonis cum Liutperga (768/769) confectus est, quod ex inscriptione pedem calicis circumcurrente apparet, ubi legitur: + TASSILO DVX FORTIS + LIVUTPIRC VIRGA REGALIS. Eo matrimonio Tassilo foedus cum Langobardis confirmare studuit, ut libertatem contra Carolum Magnum defendens dux fortis maneret (qua ratione etiam varia monasteria ut puta Cremifanum fundavit).

Inquisitiones inter annos 2016 - 2019 factae multas et novas notitias de calice in lucem protulerunt. Cur et quando confectus sit, tamen incertum manet. Secundum novam inscriptionis (Tassilo Dux Fortis – Liutpirc Virga Regalis) interpretationem conicitur calicem anno 781 pro liturgia in ecclesia cathedrali Salisburgensi confectum esse: In inscriptione anagramma abditum esse, quod duo nomina (Virgilius et Rodpergtus = Rupertus) contineret; inscriptionem praeterea chronogramma esse, cuius litterae annum 781 efficerent.[1].

Species calicis[recensere | fontem recensere]

Calix ex cupro deaurato factus est, clipeis argenteis, quibus nigellus impositus est, affixis; nodus vitro fuso ornatus est. Calix e duabus partibus, scilicet cuppa et pede cum nodo, compositus est. Cuppa calicis anulo margaritarum nodo rotundo dividitur.

Altitudo calicis est 25,4-25,8 centimetrorum, diametros cuppae 15,6-16,96 centimetrorum, diameter pedis 13,36-13,54 centimetrorum. Calix ergo paululum asymmetricus est, quod oculis videri potest[2]

Cuppa quinque clipeolis instructa est, quorum unum Maiestatem Domini monstrat, i.e. Christum cum nimbo cruciformi, qui dextra benedicens sinistra librum vitae tenens in solio sedet animas mortuorum iudicaturus, altera quattuor clipeola evangelistas cum signis eorum. Ab utraque parte capitis Christi litterae I-S (Iesus vel Iesus Salvator) et A-Ω (Alpha et Omega) inscriptae sunt. Alia quattuor clipeola, quae in pede calicis inveniuntur, varie interpretantur, I(oanne) B(aptista) excepto, quamvis litterae initiales (MT, PT, TM, IB) additae sint.

Calix nexis redimiculis draconibusque ornatus est, ut ad similitudinem artis insularis accedat, praeterea etiam ornamenta florealia demonstrat, quae sunt artis antiquitatis propria, ut quidam artificem inter Langobardos Italiae septentrionalis, alii autem inter Anglos Saxonesque Northumbriae quaerantur, pars denique calicem in officina Salisburgensi (sive Lunaelacensi) vel Ratisbonae confectum esse opinentur.

Attestatio et usus calicis[recensere | fontem recensere]

Martina Pippal[3] (et alii) calicem iam a fundatione (777) in abbatia Cremifanensi fuisse putat eumque calicem ministerialem interpretatur (i.e. calicem ad communionem sanguinis Christi distribuendam). Haec opinio quidem fontibus caret.

Sigmar abbas Cremifanensis, qui anno 1013, cum abbatis officium ingressus est, thesaurum monasterii Cremifanensis[4] conscribi iussit. Ibi praeter quattuor calices argenteos etiam calix aureus cum patena memoratur. Illa patena nondum exstitit. "Aureus" quidem correctio posterior pro "cupreo" esse videtur, ex quo a quibusdam conicitur calicem in thesauro memoratum Tassilonis calicem esse.

Monachus Bernardus Noricus demum calicem Tassilonis in monasterio esse testatur eum "calicem cupreum" dicens[5]. A saeculo 16 calix die 11 Decembris, quo die Tassilo III mortuus est quique dies fundatoris nuncupatur, ad mensam littteris fundatoriis recitatis hospitibus ministratus est. P. Simon Rettenpacher anno 1677 calicis mentionem facit: "Ubi vestium, ciborum, ac heminae potus nimirum mensurae, fit mentio, quam tum vel missam, vel ad similitudinem effictam antiqua iter cimelia adhuc custodimus[6]."

Abbas Albertus Bruckmayr saeculo 20 medio calicem rursus celebrationi eucharistiae dedicavit, imprimis die fundatoris et feria quinta in cena Domini adhibendum.

Praeterea calix in abbate deligendo suffragiorum urna et calix missae benedictionis abbatialis est in usu.

Alii calices ante vel sub annum 800 confecti[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. P. Altman Pötsch: Rota in medo rotae. Zur Theologie des Tassilo-Liutpirc-Kelches. In. Egon Wamers (ed.): Der Tassilo-Liutpirc-Kelch im Stift Kremsmünster. Geschichte, Archäologie, Kunst. Ratisbonae 2019, p. 336-376. - Annagramma abditum: SALUTARIS / CALIX / FIT S / RODPERGTO / VIRGILIUS (ibidem, p. 346). - Chronogramma: Tassilo Dux Fortis Liutpric Virga Regalis, D = 500, C = 100, L = 50 (ter), X = 10, V = 5 (ter), I = 1 (sexies). Summa: 781 (ibidem, p. 347)
  2. Stephan Patscher: Der Tassilo-Liutpirc-Kelch. Aufbau, Fertigung und spätere Veränderungen. In: Egon Wamser (ed.): Der Tassilo-Liutpirc-Kelch im Stift Kremsmünster. Geschichte, Archäologie, Kunst (Ratisbonae 2019), p. 101-127, ibi p. 102
  3. Ostarrîchi—Österreich 996-1996. Menschen, Mythen, Meilensteine, Katalog der Österreichischen Länderausstellung in Neuhofen an der Ybbs und St. Pölten. Ed. a E. Bruckmüller et P. Urbanitsch. Katalog des Niederösterreichischen Landesmuseums. N.F. 388.—Horn 1996. XXIV, 736. Nr.: 10.1.03, p. 250.
  4. In Codice millenario minore (Bibliotheca Cremifanensis, Cim. 2, folio 70 v).
  5. Codex Cremifanensis Cim. 3 (circa annum 1325)
  6. Simon Rettenpacher (1677): Historia Norica cum Annalibus monasterii Cremifanensis, LIber I, Caput VIII (ultima sententia)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Calicem Tassilonis spectant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Haseloff, G. 1951. Der Tassilokelch. Münchener Beiträge zur Vor- und Frühgeschichte 1. Monaci.
  • F. Stollenmayer / E. Widder: Der Kelch des Herzog Tassilo, 1976.
  • Österreichische Kunsttopographie Vol. XLIII. Die Kunstdenkmäler des Benediktinerstiftes Kremsmünster, red. a. E. Doberer, P. W. Neumüller et.al., Vol. I (Vindobonae 1977) 497ss.
  • H. Fillitz / M. Pippal: Schatzkunst. Die Goldschmiede- und Elfenbeinarbeiten aus Österreichischen Schatzkammern des Hochmittelalters (Salisburgi-Vindobonae 1987) 58ss.
  • N. Wibiral, Bemerkungen zum neuen Werk über früh- und hochmittelalterliche Schatzkunst aus Österreichischen Kirchen und Klöstern. In: Österreichische Zeitschrift für Kunst und Denkmalpflege XLI (1987), 140-142.
  • E. Wamers: Exkurs: Zur Ikonographie des Tassilokelch-Stils. In: Pyxides imaginatae. Zur Ikonographie und Funktion karolingischer Silberbecher. In: Germania 69 (1991, 1. pars), 124-128.
  • W. Telesko: Lemma "Tassilokelch". In: Lexikon der Kunst, Vol. VIII (Lipsiae 1994) 217s.
  • E. Wamers / M. Becher (ed.): Der Tassilo-Liutpirc-Kelch im Stift Kremsmünster. Geschichte, Archäologie, Kunst (Ratisbonae 2019). ISBN: 978-3-7954-3187-7 ; 3-7954-3187-5.