Bernardus Noricus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Bernardus Noricus (pseudonymus pro monacho Berchtoldo, mortuus post 1326) est scriptor et historicus Cremifanensis.

Nomen[recensere | fontem recensere]

Appellatio "Bernardus Noricus" ad Ioannem Aventinum usque redit, ex quo in litteratura in usu est. Scientiae pervestigatio recentioris temporis eum scriptorem Berchtoldum fuisse credit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Berchtoldus anno 1290 diaconus et 1300 sacerdos ordinatus est. Abbate Friderico de Aich (1275-1325) erat scriptor, corrector et denique rector scriptorii Abbatiae Cremifanensis in Austria Superiori. Anno 1319 Avennionem iter fecit. Die 2 Februarii post annum 1326 mortuus est.

Opera[recensere | fontem recensere]

Berchtoldus urbarium confecit, historiam (i.e. officium versibus scriptum) Sancti Agapiti panxit, munus custodis ecclesiae abbatialis egit.

Imprimis autem historicus notus est: "Historiam Cremifanensem" et "Narracionem de ecclesia Chremsmunster" conscripsit, quarum altera res gestas abbatiae Cremifanensis usque ad tempus abbatis Friderici de Aich narrat, altera monasterii fundationem eiusque ruinam usque ad renovationem tempore Friderici abbatis.

Pro historia imperii regionisque ob indices abbatum abbatiae Cremifanensis, episcoporum dioecesis Pataviensis et ducum Bavariae Austriaeque ab eo collati cuiusdam momenti est. Bona fide "falsas litteras Patavienses" divulgavit, quae dioecesim Passaviensem ex archidioecesi Lauriacensi, quae re vera numquam fuerat, exstitisse probarent.

Multis in aliis libris notae, glossae, sed etiam textus longiores manu eius inveniuntur.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Opera Berchtoldi edita sunt in: Monumenta Germaniae Historica (MGH). Georgius Waitz et al. (Ed.): Scriptores 25: Gesta saec. XIII. Hannoverae 1880, p. 610–678 (in interrete)

  • Legenda et Sermo Sancti Agapiti (solus prologus editus est: p. 613)
  • Historia episcoporum Pataviensisum et ducum Bavariae (p. 617-628)
  • Historia Cremifanensis (p. 628-637
  • Liber de origine et ruina monasterii Cremifanenis = Narracio de ecclesia Chremsmunster (p. 638-651)
  • Bernardi Cremifanenensis Historiae (p. 651-676): I. De ordine episcoporum Laureacensium; II. De ordine ducum Wawarie sive regum; III. De origine et ordine ducum Austrie; IV. De kathalogo abbatum.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • W. Neumüller, Bernardus Noricus von Kremsmünster, in: 90. Jber. des Obergymnasiums der Benediktiner zu Kremsmünster, Ovilavae 1947, p. 1-167 (cum bibliographia plena)
  • A. Kellner: Profeßbuch des Stiftes Kremsmünster, Cremifani 1968.
  • P. Uiblein: Berchtold von Kremsmünster, in: Die deutsche Literatur des Mittelalters. Verfasserlexikon 1. Berolini – Novi Eboraci 1978, p. 715-718.
  • W. Stelzer: Gebildete Zeitgenossen im Umkreis Engelberts von Admont, in: J. Tomaschek , M. Braunsteiner (Ed.): Abt Engelbert von Admont (reg. 1297-1327). Schriften zur Kultur- und Kunstgeschichte des Benediktinerstiftes Admont 6. Admont 1998, p. 19-35.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]