Autonoë

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Autonoë (discretiva)

Autonoë (-ës f.; Graece Αὐτονόη) in mythologia Graeca est filia Cadmi et Harmoniae et soror Agaues et Inus et Semelae; uxor Aristaei et mater Actaeonis.[1]. Una cum sororibus non Iovem sed quendam mortalem moechum e sorore Semele Bacchum genuisse invidiose adfirmabat[2]. Quam ob iniuriam sibi factam Bacchus eam divino furore incitatam ad bacchandum impulitː tum cum sororibus filium Agavae, Thebanorum regem Pentheum, membratim discerpsit[3]. Quod Baccharum Euripidearum argumentum fuit. Paulo antea ipsius Autonoes filius Actaeon, magnus venator, a canibus instigante irata Artemide discerptus erat[4]

Notae[recensere | fontem recensere]