Meloius mons
Meloius mons | |
---|---|
Italiano sermone Passo del Maloggia, Germanico sermone Malojapass, Romancico sermone Malögia | |
Deversorium apud transitum | |
Altitudo supra mare metris | 1815 |
Terra | Helvetia |
Regio | Grisonia |
Oppida | Inter Clavennam et oppidum Sancti Mauritii |
Coordinata geographica | 46° 24′ 4″ Sept., 9° 41′ 42″ Ort. |
Moleius,[1] melius Meloius mons[2][3] (Italiane Passo del Maloggia) est transitus montanus altus in Alpibus Helveticis sitis.
Vocabulum parvam silvam alnorum dicere vult et eo nomine locus a pastoribus Vallis Telinae appellatus erat. Transitus ad vicum Malogia inter Clavennam et oppidum Sancti Mauritii iacet. Altitudo est 1815 metrorum. Praecipuum loci est quod ex hac parte Clavenna 325 metris super mare iacet, quae urbs 32 chiliometris ad meridionalem abest, illinc Batavia Bavariae septentrionalem versus proxima urbs eiusdem altitudinis 500 chiliometris a Malogia abest.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Moleius mons, Malogia: Malojapass": J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
- ↑ "Bregallia (Bergel) attingit in superiori sui parte Septimum, itemque Meloium, ex quo Mairae ortus" (p. 191 apud Google Books)
- ↑ "Meloius (mons)": Jules Robbi, Ils terms per ils noms dellas vschinaunchas, fracziuns e cuorts del Chantun Grischun dad hoz in di ed aunz l'an 1500 (Eggerling, 1916) p. 73
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Adolf Wäber, "Bündner Berg- und Passnamen vor dem XIX. Jahrhundert" in Jahrbuch der Schweizer Alpenclub (1911/1912) pp. 148-182
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Meloium montem spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 46°24′0″N 9°41′45″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Store norske Lexikon |
Arula • Avicula mons • Bernina • Brennus mons • Falsi Regis transitus • Iovis iugum • Iulius mons • Lucus Magnus • Meloius mons • Mons Sancti Gothardi • Novena • Porta Magni Sancti Bernardi • Sempronius mons • Septimus mons • Thonalis transitus • Urigae transitus • Ursus mons | |