Bicornis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Bicornis murum contra Gog et Magog aedificat (imago saeculo XVI exeunte facta)

Bicornis[1], vel Arabice Du al-Qarnain est Alcorani persona, de quo sura XVIII (Al-Kahf) narrat. Rex iustissimus et potentissimus et Deo fidelis, orbem terrarum ab occasi Solis ad ortum tenebat, iustos servans et peccatores multans; murum ferreum inter montes aedificat ut populos boreales Gog et Magog excluderet, quem murum ante diem Iudicii ultimi Gog et Magog destruerent. Iskandar (Alexander) Du al-Qarnain ab interpretibus interdum nominatur.

E fabulis de Alexandro Magno, qui in nummis ut Ammonis filius cum cornubus duobus figuratur, fabulam Bicornis multa sumpsisse nemo dubitat; etiam murus in vita Alexandri Graeca memoratur.

Saepe poetae orientales de Alexandro ut de Bicorne scripserunt, quorum Nizami (Iskandar-nama) et Nava'i (Saddi Iskandariy) nominari possunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • De Bicorne in Encyclopaedia Musulmana (Turcice)
  • De Bicorne in Lexico encyclopaedico Musulmano (Russice)