Jump to content

Bibliotheca Europaea

E Vicipaedia

Bibliotheca Europaea est ministerium interretiale quod accessum ad res contentas in quadraginta novem bibliothecis nationalibus[1] et magis magisque bibliothecis investigations sinit. Investigatio documenta metadatorum cum rebus digitalibus gratuito offert, plerumque sine impensá. Quae res ex institutionibus in civitatibus quae socii Consilio Europae sunt, et comprehendunt catalogos, totos libros, magazinas, periodica, phonodiscos, aliasque res sonicas. Plus quam 200 milliones documentorum investigari possunt, inter quae 24 milliones paginarum rerum contentarum totius textús et plus quam 7 milliones rerum digitalium. Triginta quinque linguae inter res quae investigari possunt inveniuntur.

Annus cooptationis Bibliothecae nationales
2005 Britanniarum Regnum, Finlandia, Francia, Germania Helvetia, Nederlandia, Portugallia, Italia (Florentia et Roma)
2006 Austria, Croatia, Cyprus, Dania, Estonia, Hungaria, Lettonia, Lituania, Melita, Polonia, Serbia, Slovakia, Slovenia, Tsecia
2007 Belgium, Graecia, Islandia, Hibernia, Hispania, Lichtenstenum, Luxemburgum, Norvegia, Russia (Moscua), Suecia
2008 Albania, Atropatene, Armenia, Bosnia et Herzegovina, Bulgaria, Georgia, Macedonia, Moldova, Mons Niger, Romania, Turcia, Russia (Petropolis), Ucraina
* Sanctus Marinus, Civitas Vaticana
2011 Wallia

Nexus interni

  1. Singer, Natasha "Playing Catch-Up in a Digital Library Race." New York Times, 8 Ianuarii 2011. Accessum 17 Ianuarii 2011.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]