Jump to content

Casus belli

E Vicipaedia

Casus belli [ˈkaːsus ˈbelli:]) est locutio quae pertinet ad lexicon iuris internationalis, qua appellantur casus, eventus vel quivis factus qui occasionem dent belli indicendi . Saepe confunditur haec cum locutione perssimili, quae est causa belli.

Exempli gratia, Civitatibus Foederatis Americae, atque sociis, anno 1990 fuit occasio belli Iraciana incursio in Cuvaitum .

Hac coniunctione verborum, hoc sensu quidem, nec scriptores antiqui nec humanistae utebantur, nam "belli casus" apud Ciceronem,Livium vel Caesarem non sunt occasiones, sed eventus belli[1], h. e. quae in bello accidunt. Sensus, quem in europeis linguis hodie invenimus, non viguisse videtur ante saeculum undevicessimum ineuntem, teste Encyclopedia Britannica, cuius tertia editio, anno 1797[2], locutionem adhuc non continet.

  1. "non communes belli casus recordabantur" Caes. BC. III, 72, 4; idem apud recentiores : "Multiplices sunt rationes quae immigrantes ad “spei itinerarium” impendendum impellunt: casus belli, operum inopia, caet.", I. Teresi, Ephemeris, De immigrantium condicione miserrima indaganda an accusanda, 2016,[1]
  2. [2]

Nexus interni

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Tosi, Renzo (a cura di). 2017. Dizionario delle sentenze latine e greche., Rizzoli, Mediolani.