Dulce et decorum est pro patria mori

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

"Dulce et decorum est pro patria mori" versus ex Odis (III.2.13) Horatii citatur.

Defensorum Horatii qui hanc sententiam non plane reprobant, istud dulce ostendunt nil aliud significare ac summum bonum Epicureorum, voluptatem dico, et ista voce decorum finem bonorum sectae stoicae exprimi, sc. virtutem[1].

"Dulce et decorum" etiam titulus est notissimi poematis quod Wilfridus Owen[en] (1893–1918) scripsit de pugnis in bello mundano primo. Hanc locutionem vituperat, vetus falsum (Anglice the old Lie) eam vocans.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]