Basilius Trediacovensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Basilius Trediacovensis
Василий Тредиаковский (Тредьяковский)
Basilius Trediacovensis
Natus 5 Martii 1703
Astrachani
Obiit 17 Augusti 1769
Petropoli

Basilius Cyrilli filius Trediacovensis[1] (Russice Василий Кириллович Тредиаковский (Тредьяковский), tr. Vasilij Kirillovič Trediakovskij (Tred'jakovskij); 5 Martii 170317 Augusti 1769) erat poeta et scriptor, interpres atque theoreticus litterarum Russicus.

Filius sacerdotis, Basilius Trediacovensis annis 17231726 in Academia Slavico-Graeco-Latina Moscuensi, et annis 17271730 in Universitate Parisiensis studebat. Ab anno 1732 interpres apud Academiam Scientiarum Petropolitanam, annis 17451759 academicus illius erat.

Trediacovensis, una cum Michaele Lomonosov, conditor fuit versus accentualis-syllabici Russici, cuius regula elaboravit et descripsit in tractatu suo nomine Nova et brevis via ad compositionem versuum Russicorum («Новый и краткий способ к сложению стихов Российских»), anno 1735 in lucem edito. Dialogus de orthographia («Разговор об ортографии») eius, quem anno 1748 publicavit, est primum studium phoneticae linguae Russicae.


David's face Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. La revue russe, p. 45

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Basilium Trediacovensem spectant.