Argenis

E Vicipaedia
Editionis Argenidis anni 1664 titulus

Argenis est mythistoria Latina ab Ioanne Barclaio scripta et post mortem eius primo edita anno 1644. Barclaius Scotus Italiae Argenidem composuit, sed saepe litteris Francogallicis proxima esse putatur. De amoribus et casibus permultis inopinatis narrat necnon praecepta varia ethica et politica continet; monarchiam prudentem et clementem maxime laudat.

Gloriam habet per totam Europam maximam, cum commentariis amplis, sicut opus classicum, edebatur et in multas linguas vertebatur. Versionem Russicam Basilius Trediacovensis anno 1751 edidit.

De Argenide[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Argenis, editio anni 1659 cum commentariis Latinis