Jump to content

Aurelia Filippetti

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Aurelia Filipetti (media imagine) cum regina Arelatensi Astrid Giraud ad inceptum anni festi MP2013

Aurelia, vulgo Aurélie Filippetti (nata in oppido Villerupt praefecturae Murtae et Mosellae die 17 Iunii 1973), patre et avo fossoribus ferreariis, est politica Franciae quae ab anno 1999 factioni Viridium se adsociavit, deinde a 2006 Socialistarum. Fuit minister Culturae rei publicae Francicae a die 16 Maii 2012 ad 25 Augusti 2014, primis ministris Ioanne Marco Ayrault et Manuele Valls.

Aurelia Filipetti, discipula Lycei Georgii de La Tour Mettensis, litteris classicis apud scholam nationalem superiorem iuxta Fontenay-aux-Roses studuit. Magistra scholarum meruit regionis Parisiensis, sed mox ad res politicas se vertit. Anno 2002 legata est ad conventum nationalem pro circulo secundo Parisiensi. Ab anno 2007 pro circulis Mosellae et pro factione Socialistarum legatur.

Opus anno 2003 divulgavit, titulo Les derniers jours de la classe ouvrière (scilicet "Dies ultimi ordinis operariorum"), in quo vitam avi sui modo mythistorico enarrat, qui ex Italia annis 1920 migratus, fossor in fodinis ferreariis Lotharingiae merens, contra Germanis repugnator, anno 1944 captus, in castris carceralibus Bergen-Belsen mortuus est.

Aurelia Filippetti consortem olim habebat oeconomum Thomam Piketty.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Ministri principales rectionis Francicae Manuelis Valls et Bernardi Cazeneuve 2014–2017 (praeside Francisco Hollande)
Ministri culturae Francici