Latinitas nondum censa

Najat Vallaud-Belkacem

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Najat Vallaud-Belkasem a Claudio Truong-Ngoc picta

Najat Vallaud-Belkacem, nata (nomine Najat Belkacem) die 4 Octobris 1977, est politica Franciae.

In oppido Beni Chiker regionis Rif Marocensis nata est. Inde familia Franciam anno 1982 migravit, patre iam ibi aedificiorum structore. In urbe Abbatis Villae et mox Ambianis educata est. Lycei Delambre huius urbis discipula, alumna est Universitatis Picardiensis atque deinde Instituti Scientiarum Politicarum Parisiensis. Contubernali Borisio Vallaud (qui recentius a secretis meruit ministro Arnaldo Montebourg) anno 2005 nupsit.

Sodalis factionis socialisticae, a die 21 Martii 2008 legata est ad conventum nationalem. A die 16 Maii 2012 minister iurum mulierum rectionis Franciae, primis ministris Ioanne Marco Ayrault et Manuele Valls, atque a die 26 Augusti 2014 usque ad 10 Maii 2017 minister eruditionis nationalis meruit. Die 18 Iunii eiusdem anni in comitiis conventus nationalis victa est.

Opera[recensere | fontem recensere]

Najat Vallaud-Belkasem (ad sinistram partem) et Anna Hidalgo magistra civium Parisiensium ad cursum Marathonium Parisiensem 2014 colloquuntur

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Najat Vallaud-Belkacem spectant.
Ministri principales rectionis Francicae Manuelis Valls et Bernardi Cazeneuve 2014–2017 (praeside Francisco Hollande)
Arms of France (UN variant).svg
Ioannes Marcus Ayrault (2016–2017) • Audrey Azoulay (2016–2017) • Ioannes Michael Baylet (2016–2017) • Bernardus Cazeneuve • Emmanuela Cosse (2016–2017) • Myriam El Khomri (2015–2017) • Laurentius Fabius (2014–2016) • Matthias Fekl (2017) • Aurelia Filippetti (2014) • Annick Girardin (2016–2017) • Benedictus Hamon (2014) • Patricius Kanner (2014–2017) • Marylise Lebranchu (2014–2016) • Ioannes Ivo Le Drian • Stephanus Le Foll • Bruno Le Roux (2016–2017) • Emmanuel Macron (2014–2016) • Arnaldus Montebourg (2014) • Georgia Pau-Langevin • Flora Pellerin (2014–2016) • Sylvia Pinel • Franciscus Rebsamen (2014–2015) • Laurentia Rossignol (2016–2017) • Segolena Royal • Michael Sapin • Christiana Taubira (2014–2016) • Marisol Touraine • Ioannes Iacobus Urvoas (2016–2017) • Najat Vallaud-Belkacem • Manuel Valls (2014–2016)
Ministri eruditionis Francici 1959–