Francisca Nyssen

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Francisca Nyssen
Res apud Vicidata repertae:
Francisca Nyssen: imago
Nativitas: 9 Iunii 1951; Ietrebecca
Patria: Francia, Belgica

Officium

Officium: Minister of Culture (France), Praeses
Munus: editor, Q3029418, Politicus

Familia

Genitores: Hubert Nyssen;

Memoria

Laurae: Officer of the Legion of Honour, Commandeur des Arts et des Lettres‎, Commander of the National Order of Merit

Francisca, vulgo Françoise Nyssen (apud Etterbeek Bruxellarum nata die 9 Iunii 1951) est editrix et politica Franciae.

Alumna est universitatis liberae Bruxellensis, ubi chemiae, et instituti Sancti Lucae in eadem urbe, ubi architecturae urbium studuit. Iuxta ministerium Belgicum ab operibus publicis operam dedit, deinde ab anno 1988 in Francia iuxta patrem Hubertum qui domum editoriam Arelatensem Actes Sud condiderat. Quo anno 2011 mortuo, Francisca Nyssen usque hodie societatem editoriam librariamque adiunctam dirigit. Die 17 Maii 2017 ad officium ministri a cultura convocata est, primo ministro Eduardo Philippe, praeside Emmanuele Macron.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Ministri rectionis Francicae Eduardi Philippe 2017– (praeside Emmanuele Macron)
Ministri culturae Francici