Aricia (Latium)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Aricia (discretiva)

Wikidata-logo.svg Aricia (Latium)
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Italia
Locus: 41°43′0″N 12°40′0″E
Numerus incolarum: 18 851
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Geographia

Superficies: 18.59 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Aprilia, Ardea, Lanuvium, Rocha de Papa, Albanum Latium, Gentianum, Nemus

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Lichtenfels, Cournon-d'Auvergne, Prestwick

Tabula aut despectus

Aricia (Latium): situs
Monitio: Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.

Aricia[1][2][3] (-ae, f.) (alia nomina: Aricinum Castellum[1]) (Italiane: Ariccia) est oppidum Italiae ac municipium, circiter 18 965 incolarum, in Regione Latio et in Urbe metropolitana Romae Capitis situm. Icolae Aricini[1] appellantur.

Aricia est una de quatuordecim Castra Romana.

Insigne[recensere | fontem recensere]

Geographia[recensere | fontem recensere]

Historia[recensere | fontem recensere]

In aetate Romana[recensere | fontem recensere]

Aricia in monte Albano sita, sedecim milia a meridie Roma distabat. Nympha quaedam Aricia a poetis[4] postea ficta est, quae eponyma civitatis fieret. Plurimae fabulae huius generis nominum locorum rationem reddere solebant. Vetustissima vestigia moenium ibi reperta ad octavum vel septimum saeculum a.C.n. referuntur, circa idem tempus quo Roma condita fuisse traditur.

Antiquitus satis potens civitas in confoederatione Latina fuit Aricia (in qua quinto saeculo a.C.n. ineunte principatum habere visa est[5]). Nam templo et cultu communi Dianae nobilissima erat. Lacus (hodie lago di Nemi)[6] et nemus ibi Dianae consecrata erant : a multis comitibus dea cingebatur, a nymphis Camenis et Egeria, a Virbio, locali deo qui idem esse atque heros Graecus Hippolytus postea creditus est...[7] Quo omnes Latini deae colendae causa veniebant. Exeunte vero decimo nono saeculo ab archaeologis in fano Dianae Aricinae multa ex voto dona, alumni praecipue mammas sugentes aut mascula femineaque genitalia, effossa sunt, a quo apparet Dianam ibi fecunditatis deam fuisse et matronas, postquam voti potentes factae essent, ad gratias agendas ex omni Latio venisse. Per scriptores antiquos scimus tabellas gratias agentes ex arboribus dependisse et matronas Romanas faces ferentes iter usque ad venerandum lucum fecisse. Nec postquam Aricia parvum municipium imperii Romani factum est matronae Romanae hunc lucum frequentare desierunt : nam Ovidius[8] hoc templum iuvenibus commendat, tamquam ibi facile puellam amandam invenire possint. Ritus autem archaeos et saevos (novus sacerdos priorem necabat) mirabantur auctores antiqui : itaque nonnulli[9] putaverunt Dianam Tauricam (quae hostiis humanis placabatur) ab Oreste Colchis Ariciam transvectam esse. Tamen regibus adhuc imperantibus Romani praepotentiam suam in Societate Latina ostentaverunt, dum fanum commune Dianae in monte Aventino dedicant[10], quo Aricinam famam minuere cupiebant.

Anno 338 a.C.n. tandem simul cum ceteris civitatibus Latinis a Romanis victi sunt Aricini et libertatem quidem amiserunt, mox tamen civitate Romana donati sunt[11]. Abhinc Aricia municipium fuit in tribu Horatia ac prima statio in Via Appia apud sedecimum lapidem milliarium[12]. Aricia, ubi decuriones adlocutus erat, Romam redibat Publius Clodius Pulcher, cum a Milonianis anno 52 a.C.n. interfectus est.

Pars vetus municipii Aricini e via Appia conspecta

Clari cives[recensere | fontem recensere]

Nati[recensere | fontem recensere]

Hic vixerunt[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Catholica Romana[recensere | fontem recensere]

Fractiones, vici et loci in municipio[recensere | fontem recensere]

Fractiones[recensere | fontem recensere]

Municipia finitima[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Fontes antiqui.[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Situs publicus (Italiane)
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ariciam spectant.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3}
  2. Storia di Genzano con note e documenti (Google eBook) - Niccola RATTI, 1797 - 174 pagine
  3. Castiglioni, Aloisius; Mariotti, Scaevola. Vocabolario della lingua latina, latino-italiano, italiano-latino. Quarta editio a Petro Georgio Parroni curata (Taurini, 2007).
  4. Vergilius Aeneis VII,780-782
  5. Dion. Hal. V,61.
  6. "Speculum Dianae" dicebatur. Ovidius, Fasti III,263-264 :vallis Aricinae silva praecinctus opaca/ est lacus, antiqua religione sacer;. Vide etiam Statium Silvae III,1(55-60). Strabo, Geographica V.3.12
  7. Pausanias II.27.4
  8. Ars amatoria I,259-262. Confer etiam Propertius II,32 : 9-10.
  9. Hyginus 261 (vide etiam Ovidium : "Orestea Diana" vel "Scythica Diana"). Strabo, Geographica V.3.12
  10. Titus Livius I,45, regnante Servio Tullio
  11. Velleius Paterculus I,14
  12. Horatius, Sermones I,5.
Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!