Antonius Eiselsberg

E Vicipaedia
Wikidata Antonius Eiselsberg
Res apud Vicidata repertae:
Antonius Eiselsberg: imago
Nativitas: 31 Iulii 1860; Steinhaus
Obitus: 25 Octobris 1939; St. Valentin
Patria: Austria

Officium

Officium: Member of the House of Lords (Austria)
Munus: neurosurgeon, professor, politicus, Chirurgus
Patronus: Alma Mater Rudolphina Vindobonensis, Universitas Rheno-Traiectina

Familia

Genitores: Guido von Eiselsberg;

Memoria

Laurae: Lister Medal, honorary doctor of the University of Vienna, honorary doctorate of the University of Graz, Honorary doctor of Leiden University

Antonius Eiselsberg (plenius: Antonius Freiherr von Eiselsberg, natus die 31 Iulii 1860, mortuus die 25 Octobris 1939) fuit chirurgus Austriacus.

De Vita[recensere | fontem recensere]

Studiis in Gymnasio abbatiae Cremifanensis peractis in universitate Vindobonensi, Herbipolensi, Turicensi et Parisiensi medicinae studuit. Discipulus ac assistens Theodori Billroth anno 1884 Vindobonae titulo doctoris medicinae laureatus est.

Eiselsberg munere professoris medicinae in Universitate Rheno-Traiectina et Regiomontana functus anno 1901 director universitatis chirurgiae Vindondonensis factus est, quam usque ad annum 1931 gubernavit. Unus erat conditorum neurochirurgiae, cum aliis anno 1910 societatem Austriacam cancro oppugnando ('Österreichische Krebsgesellschaft') instituit,[1] anno 1932 honoris causa in Academiam Scientiarum Austriacam lectus est. Eo urgente prima in orbe terrarum statio chirurgiae subitis necessitatibus prospiciendis Vindobonae instructa est.

Anno 1907 Eiselsberg primum tumorem in Columna vertebrali positum proficienter amovit.[2] Idem, ubi ad aegrotum adiuvandum profectus est, mortuus est primis diebus secundi belli mundani prope Sanctum Valentinum in Austria Inferiore die 25 Octobris 1939, cum duo tramina collisa sint.[3]

Unus ex optimis chirurgis, magistris, scientificis illius temporis habetur; Billroth eum "optimum ipsius discipulum" vocat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. American Medical Association. Austrian Cancer Society. Journal of the American Medical Association, vol. 55 p. 1993, 1910.
  2. Children's Hospital at Montefiore. Neurosurgery: History 2022.
  3. Eiselsbergs letzter Weg. In: Tages-Post, Mittagblatt, Nr. 251/1939, die 30 Octobris 1939, p. 6 et 8.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • Die Werkstatt des Chirurgen. 1912.
  • Die Hypophyse. Vindobonae, 1930.
  • Lebensweg eines Chirurgen. Vindobonae, 1938.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Dienstvorschriften für die Operationszöglinge der 1. Chirurgischen Universitätsklinik in Wien des Professors Dr. Anton Eiselsberg. (Vindobonae : 1930).
  • P. Walzel, V. Eiselsberg zum 70. Geburtstage. In: Münchener Medizinische Wochenschrift (1930), No. 35, die 29 Augusti 1930, 1498s.
  • Eiselsberg Anton Frh von. In: Österreichisches Biographisches Lexikon 1815–1950 (ÖBL). Vol. 1 (Vindobonae : 1957), 236.
  • Leopold Schönbauer, Eiselsberg Anton Freiherr von. In: Neue Deutsche Biographie (NDB). Vol. 4 (Berolini : 1959). ISBN 3-428-00185-0, 410 s.
  • Leopold Schönbauer, Gedächtnismarke anläßlich des 100. Geburtstages von Professor Dr. Anton Eiselsberg (Vindobonae : 1960).
  • Felix Czeike, Historisches Lexikon Wien. Vol. 2: De–Gy (Vindobonae : 1993). ISBN 3-218-00544-2, 148.
  • Otto Eiselsberg, Erlebte Geschichte. 1917–1997 (Vindobonae : 1997). ISBN 3-205-98682-2.
  • Johannes Wolfgang Cornelius Wicht, Prof. Dr. Anton Freiherr von Eiselsberg. Leben und Wirken (Oeniponti : 2011).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Antonium Eiselsberg spectant (Anton Eiselsberg, Anton von Eiselsberg).