Latinitas bona

Antonius Augustinus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Antonius Augustinus
Res apud Vicidata repertae:
Antonius Augustinus: imago
Nativitas: 26 Februarii 1517; Caesaraugusta
Obitus: 31 Maii 1586; Tarraco
Patria: Corona Aragoniae

Officium

Officium: Archiepiscopo Terraconensi, Bishop of Albarracín, Episcopus Ilerdensis, archiepiscopus catholico
Munus: heraldist, presbyter catholicus, legal historian, jurist, numismatist

Consociatio

Familia

Genitores: Antoni Agustí y Siscar;

Antonius Augustinus (Hispanice Antonio Agustin ; natus Caesaraugustae die 26 februarii 1517 - mortuus Tarracone die 31 maii 1586) fuit episcopus Ilerdensis atque ab anno 1576 archiepiscopus Tarraconensis. Ob eruditionem clarus erat : in primis iurisconsultus fuit in iure canonico (auditor in Rota Romana per decem annos fuit) et in iure Romano peritisimus, qui nobis egregiam editionem Decretalium pontificalium reliquit. Ut qui discipulus Andreae Alciati fuerat, humanistarum doctrinam iuris sequebatur, qui omissis additamentis et commentariis mediaevalibus ad fontes antiquos redire volebant, veri iuris Romani restituendi causa : itaque Augustinus saepe philologicam methodum iurisprudentiae adhibuit.

Numismatista et antiquarius quoque fuit qui numismata et cetera realia antiqua magno sumptu studioque colligebat atque explanare conabatur. Liber Hispanice compositus et anno post mortem eius (1587) in lucem editus, Dialogos de medallas... inscriptus, optima e toto sedecimo saeculo dissertatio de antiqua re nummaria habetur. Bis eodem anno (1592) in linguam Italianam diverse conversus est[1] [2] atque postea pater Iesuita Andreas Schottus eum Latine interpretatus est[3]. Quae interpretatio saepissime usque in octavum decimum saeculum reedita est. Ante ipsos dialogos A. Schott vitam Antonii Augustini posuit e funebri oratione ductam quam ipse mortuo amico habuerat.

De vita[recensere | fontem recensere]

Antonius Augustinus nobili genere natus erat : pater eius procancellarius Aragoniae fuit.

Studia[recensere | fontem recensere]

Primum universitates Alcalae et Salmanticae in Hispania frequentavit. Anno 1536 in Italiam transiit ubi studiorum cursum Bononiae et Patavii peregit, quae tunc iurisprudentiae facultatibus praeclarae urbes erant. Bononiae Andream Alciatum quoque novam iurisprudentiam docentem et ad fontes iuris revocantem diligenter audivit.

Cursus honorum in Ecclesia[recensere | fontem recensere]

Studiis perfectis ab anno 1544 usque ad annum 1554 auditor apud Rotam Romanam fuit. Circa 1555/1556 episcopus Alifensis in Regno Napolitano a papa Paulo IV creatus est. Variis legationibus tunc functus est, sive a papa sive a rege Hispanorum Philippo II sibi mandatis.

Anno 1561 suffragante rege Philippo episcopus Ilerdensis factus est sed a papa Pio IV retentus Concilii Tridentini deliberationibus ut interesset, ubi de maximis rebus saepe consulebatur, usque ad annum 1564 in Italia remansit.

Postremo anno 1576 archiepiscopus Tarraconensis factus est ; quo munere fungebatur cum anno 1586 mortem obiit.

De operibus[recensere | fontem recensere]

Titulus primi voluminis operum omnium (1765).

Nulla re tamen aeque delectabatur quam antiquorum nummorum vel inscriptionum investigatione et inspectione veterum librorum manuscriptorum. Itaque de curis innumeris ad munera ecclesiastica pertinentibus in familiaribus epistulis queri solebat, quia tempus ad studia dilecta peragenda sibi deesse dolebat[4]. Nam multos eruditos amicos Romae colebat (in primis Fulvius Ursinus et Onuphrius Panvinius), quorum desiderio in Hispaniam relegatus premebatur : quapropter plurimas epistolas, de rebus Romanis ut certior fieret, eis mittebat, quorum magna pars nobis servata est.

Magna editio operum omnium Antonii Augustini octo voluminibus in-folio digestorum Lucae inter 1765 et 1774 in lucem prodiit[5], in qua libris sedecimo saeculo publicatis addita sunt biographia et inventarium eius nummorum[6] et epistulae ad familiares[7] variaque opuscula non antehac edita. Quae opera in tres scientias dividere licet : 1) Iurisprudentia 2)Philologia (editio auctorum antiquorum) 3)Historia et res antiquaria

Iurisprudentia[recensere | fontem recensere]

Praetermissis synodorum actis ceterisque scriptis ad officium episcopale attinentibus (ipse Augustinus typographum Ilerdam ac postea Tarraconem arcessiverat, ita diffusionis artis typographicae in Hispania fautor fuit) praecipui libri eius ad iura pertinentes hi sunt :

  • 1544 : Emmendationum et opinionum libri quattuor... His libris maxima juris civilis pars ex Florentinis pandectis emendatur et declaratur...[8] : Primus liber Antonii Augustini eum viginti sex annos tantum natum statim clarum fecit. Nam postquam vetustissimum (VI saec.) codicem Pandectarum Iustiniani imperatoris Florentiae servatum diligenter inspexit, ostendit omnes Pandectas quae medio aevo circumferebantur et copiosis commentariis illustrabantur ultimo ad manuscriptum Florentinum velut ad archetypum referendas esse. Ita auctoritatem volgatarum Pandectarum et earum commentatorum tollebat : nam si quid ab archetypo differebant errores vel adulterationes necesse inesse constabat.
  • 1567 : Constitutionum graecarum codicis Justiniani imperatoris, collectio et interpretatio. Juliani Antecessoris constantinopolitani novellarum ejusdem imperatoris epitome, additis latinis quibusdam novellis constitutionibus ejusdem. Cum paratitlis, siue scholiis[9] Editio Graecolatina.
  • 1576 : Antiquae collectiones decretalium[10]
  • 1579 : De nominibus propriis του Πανδεκτου Florentini cum Antonii Augustini... notis[11]
  • 1582 : Canones poenitentiales, cum quibusdam notis
  • 1583 : De legibus et Senatus consultis liber. Adiunctis legum antiquarum et senatusconsultorum fragmentis, cum notis Fulvi Ursini[12] Hic liber medius erat inter iurisprudentiam et rem antiquariam positus. In secunda parte amicus Augustini Fulvius Ursinus multas inscriptiones Romae repertas atque fragmenta legum antiquarum referentes adiunxit : ita lector testimonium librorum antiquorum cum vestigiis legum in lapidibus servatis comparare poterat[13].

Philologia classica[recensere | fontem recensere]

Liber Augustini praelo Ilerdensi mandatus.

Tempore quo in Italia vitam agebat duos auctores antiquos edidit qui de lingua et grammatica Latina dissertationes composuerant : Varronem et Verrium Flaccum (a Festo abbreviatum). Amborum manuscripta traditio difficillima et corruptissima erat.

  • 1557 :M. Terentii Varronis pars librorum quattuor et viginti De lingua latina[14] : fortasse haec editio non multum ad gloriam Antonii Augustini contulit[15]. Mox enim ab Hadriano Turnebo e Scaligero accusatus est quod manuscriptos libros recentiores secutus esset atque Latinitatem orthographiamque suo arbitrio mutasset[16].
  • 1559 : M. Verrii Flacci Qvae extant, et Sexti Pompei Festi de Verborum significatione, libri XX. In eundem Festum annotationes[17]. Optimo codice Farnesiano uti potuit : ita multas emendationes prioribus editionibus attulit[18].

Antiquitates et numismata[recensere | fontem recensere]

  • 1577 : Ex libro de familiis Romanorum Antonii Augustini ep. Ilerdensis : sic inscripta est secunda pars libri Fulvii Ursini Familiae Romanae quae reperiuntnr in antiquis numismatibus[19] In quo libro Antonius Augustinus historiae triginta nobilium gentium Romanarum antiquarum ordine alphabetico digestarum (a gente Acilia usque ad gentem Pompeiam) studuit dum cognomina variorum ramorum et magistratus et triumphos et ceteras res gestas ab historicis vel titulis lapidibus inscriptis de unaquaque earum traditas recenset. Prosopographia huiusmodi maxime utilis erat ad nomina in veteribus nummis inscripta adgnoscenda atque coniecturas de triumvirorum genealogia faciendas. Nam triumviri monetales etsi plerumque nobili genere nati admodum iuvenes adhuc erant cum magistratum illum inibant ; quapropter plerique eorum nobis parum noti vel etiam omnino ignoti. Augustinus prosopographiae eiusdem generis operam dedit cum iurisconsultos in Pandectis memoratos recensuit vel cum leges antiquas, quae a magistratibus qui eas tulerant appellari solebant, enumeravit in libro de senatusconsultis et legibus antiquis. Titulus ipse has triginta familias partem maioris operis fuisse indicare videtur.
  • 1587 : Diálogos de medallas, inscripciones y otras antigüedades[20] Hic liber posthumus, multis nummorum ectypis illustratus, est opus paedagogicum in undecim dialogos divisum, qui sermones referunt inter magistrum et duos discipulos (vel saltem discere cupientes) habitos, qui A B C notati sunt. Scilicet magistrum ipse Augustinus agit, qui rudimenta antiquitatum Romanarum Hispanarumque docet atque sententiam suam de rebus tum inter eruditos disceptatis profert (e.g. an iam Romanorum tempore nomismata fuerint qui non monetae vice fungerentur sed tantum commemorationis honorisque causa cuderentur). Hispanice hunc librum composuit ut quam plurimos lectores adliceret : ita enim sperabat illud genus studiorum apud populares suos divulgaturum esse. Illa methodus per dialogos fictos docendi tunc temporis non raro adhibebatur.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Liber Augustini praelo Tarraconensi mandatus.
  • Antonio Agustin between Renaissance and Counter-Reform (cur. M. Crawford), Londini : The Warburg Institute, 1993
  • Adela Barreda et Carbonell Manils, «Filología, numismática y prosopografía: La síntesis de Antonio Agustín y Fulvio Orsini», in : XIII Congreso Internacional de Numismática, Matriti: Ministerio de Cultura, 2005 : 59-68. Hic legere potes
  • I. Carbonell Manils, «Fulvio Orsini i Antonio Agustín, precursors de la moderna numismàtica». Annals de l'Institut d'Estudis Gironins, vol. XXXII, 1992-93 : 169-186. Hic legere potes
  • I.L. Ferrary, Correspondance de Lelio Torelli avec Antonio Agustín et Jean Matal (1542-1553), Biblioteca di Athenaeum, 19, Côme, 1992
  • Marcus Mayer, 'Towards a History of the Library of Antonio Agustín', Journal of the Warburg and Courtauld Institutes, 1997, 60 : 261-272
  • Iohannes-Michael Simon, Le monnayage gentilice de la République romaine vu par les érudits des XVIe et XVIIe siècles , Schola Chartarum, 1989. [1] Nonnullae paginae huius dissertationis breviarii apud Googlebooks
  • I.-P. Wickersham Crawford, 'Inedited Letters of Fulvio Orsini to Antonio Agustín', PMLA 1913 Vol. 28 (4) : 577-593

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hic interpretationem Italianam Dionysii Octaviani Sada legere potes.
  2. Hic alteram interpretationem Italianam legere potes
  3. Antverpiae, 1617 cum collectaneo nummorum ducis Croiaci publicata. Hic legere potes
  4. Epistolae ad F. Ursinum in Opera omnia VII, p. 247 et 260.
  5. Antonii Augustini opera omnia, Lucae : Iosephus Rocchius, 1765-1774 Hic legere potes
  6. Vol. 8.
  7. Vol. 7
  8. Lugduni : apud Sebastianum Gryphium et Basileae apud Oporinum Hic legere potes.
  9. Ilerdae : Petrus Roburius.
  10. Ilerdae impressum Hic legere potes
  11. Tarracone, ex officina Philippi Mey. Hic legere potes
  12. Romae, ex typographia Dominici Basae. Hic legere potes
  13. I.L. Ferrary, 'La genèse du De Legibus et senatus consultis', in Antonio Agustín between Renaissance and Counter-Reform (cur. M. H. Crawford), Warburg Institute Surveys and Texts 24, Londini, 1993 : 31-60.
  14. Romae: apud Vincentium Luchinum
  15. Hernandez Miguel, 'Antonio Agustín varronista : un aspecto problemático y polémico de su labor filológica', Estudios clásicos', 1997(39) n.112 : 49-68.
  16. Crawford p.578.
  17. Venetiis: Apud Ioannem Mariam Bonellvm. Hic legere potes
  18. Carmen Gallardo, 'Antonio Agustín, editor de Festo' in Los humanistas españoles, 1990 : 151-154.
  19. Romae : curantibus heredib. F. Tramezini. Hic legere potes
  20. Tarracone, Felipe Mey. Hic reeditionem anni 1744 legere potes, Hic primam editionem sed non omnes paginas