Rota Romana

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Rota (discretiva)

Auditores in oratione de S. Spiritus adventu
Palatium Cancellariae, sedes Rotae Romanae ab anno 1940

Rota Romana ex can. 1443 CIC est tribunal ordinarium a Romano Pontifice constitutum appellationibus recipiendis. Rotae Romanae Tribunal Normis regitur.[1] Tribunal certo numero Iudicum seu Praelatorum Auditorum constat, qui, e variis terrarum orbis partibus a Summo Pontifice selecti, collegium constituunt. Eidem collegio primus inter pares praeest Decanus, ex ipsis Iudicibus a Summo Pontifice pariter nominatus.[2] Nomen Rotae Romanae fortasse derivatur ab pavimento tessellato in palatio Paparum Avionensum, ubi Rota in saeculo XIV convenit. Ab anno 1940 in Palatio Cancellariae sedem habet.

Praeclarum proverbium de Rota romana est: Roma locuta, causa soluta.

Munera et potestas[recensere | fontem recensere]

Rotae Romanae Tribunal iudicat:

  1. in secunda instantia, causas ab ordinariis tribunalibus primae instantiae diiudicatas, quae ad Sanctam Sedem per appellationem legitimam deferuntur;
  2. in tertia vel ulteriore instantia, causas ab eodem Tribunali Apostolico et ab aliis quibusvis tribunalibus iam cognitas, nisi in rem iudicatam transierint.[3]

Idem vero in prima instantia iudicat:

  1. Episcopos in contentiosis, modo ne agatur de iuribus aut bonis temporalibus personae iuridicae ab Episcopo repraesentatae;
  2. Abbates primates, vel Abbates superiores congregationis monasticae et supremos Moderatores Institutorum religiosorum iuris pontificii;
  3. dioeceses ceterasve personas ecclesiasticas, sive physicas sive iuridicas, quae superiorem infra Romanum Pontificem non habent;
  4. causas quas Romanus Pontifex eidem Tribunali commiserit;

easdem causas, nisi aliter cautum sit, etiam in secunda et ulteriore instantia agit.[4]

Apud Tribunal Officium est constitutum, cuius est cognoscere de facto inconsummationis matrimonii et de exsistentia iustae causae ad dispensationem concedendam.[5]

In Hispania Tribunal Rotae Nuntiaturae Apostolicae munera Rotae Romanae suscipit.[6]

Supremum Tribunal Signaturae Apostolicae cognoscit, inter alia, querelas nullitatis et petitiones restitutionis in integrum contra sententias Rotae Romanae.[7]

Officii[recensere | fontem recensere]

Apud Rotae Romanae Tribunal agunt:

  • Decanus (Normae,[1] Artt. 1, 2)
  • Iudices seu Auditores (Artt. 3, 4), ca. 20[8]
    • Turnus et Ponens (Art. 18)
    • Collegium (Artt. 1, 13, 16, 42 et al.)
  • Promotor iustitiae, quem Adiunctus coadiuvat (Artt. 6, 24–28)
  • Defensor/Defendrix[9] vinculi et Substituti (Artt. 7, 29–30)
  • Cancellariae Moderator (Artt. 8, 31–32)
    • Notarii (Artt. 9, 33–36)
    • Archivista (Art. 10 § 1, Art. 37)
    • Arcarius seu Ratiocinator (Art. 10 § 2, Art. 38)
    • Addicti (Artt. 11, 39)
    • Apparitores/Cursores (Artt. 12, 40)
  • praeterea: procuratores et advocati (Artt. 47–49)

Decani ab anno 1908[recensere | fontem recensere]

  1. Michael Lega (1908–1914)
  2. Guilelmus Sebastianelli (1914–1920)
  3. Serafinus Many (1920–1921)
  4. Ioannes Prior (1921–1926)
  5. Maximus Massimi (1926–1935)
  6. Iulius Grazioli (1936–1944)
  7. Andreas Jullien (1944–1958)
  8. Guillelmus Heard (1958–1959)
  9. Franciscus Brennan (1959–1967)
  10. Boleslaus Filipiak (1967–1976)
  11. Carolus Lefebvre (1976–1978)
  12. Henricus Ewers (1978–1982)
  13. Arcturus De Iorio (1982–1985)
  14. Ernestus Fiore (1985–1993)
  15. Marius Franciscus Pompedda (1993–1999)
  16. Raphael Funghini (1999–2004)
  17. Antonius Stankiewicz (2004–2012)
  18. Pius Vitus Pinto (ab anno 2012)

Collectiones decisionum[recensere | fontem recensere]

  • Collectio sententiarum: Decisiones seu sententiae (RRDec; 1.1909/41.1949–; ISSN 1022-7288)
  • Collectio decretorum: Decreta selecta inter ea quae anno ... prodierunt (1.1983–)
  • Elenchus aliarum decisionum (1940–1999): Decisioni "extravagantes" della Rota Romana (a cura di G. Erlebach), in: Quaderni Studio Rotale 11 (2001) 129–168
  • Decisiones divulgatae in Acta Apostolicae Sedis (1909–1927):
Annum Numerus sententiarum earum in AAS
Causae nullitatis matrimonii Causae iurium et poenarum[10]
1.1909 19 (=9+10) nn. 6, 8, 12, 19 nn. 1, 2, 4, 7, 9, 13
2.1910 34 (=21+13) nn. 3, 4, 7, 8, 13, 21, 23, 27, 28, 29, 30, 31, 34 nn. 1, 2, 5, 6, 9, 11, 14, 16, 19, 20, 25
3.1911 45 (=28+17) nn. 2, 12, 13, 15, 18, 21 (V inst.), 23 (adopt./orient.), 24, 27, 29, 30, 43 (decr.), 44, 45 nn. 1, 8, 9, 11, 14, 20, 25, 33, 34, 35, 37, 38, 41, 42
4.1912 42 (=25+17) nn. 3, 6, 9, 11, 18, 24, 26, 28, 31, 32, 35 nn. 1, 2, 12, 13, 17, 23, 34
5.1913 54 (=24+30) nn. 1, 5, 8, 16, 20, 21, 23, 25, 38 nn. 2, 4, 6, 7, 10, 11, 14, 15, 26, 32, 34, 36, 49 (orient.), 53
6.1914 33 (=16+17) nn. 10, 17, 22, 25, 29 nn. 1, 4, 6, (7), 11, 14, 19, 23, 26, 27, 28
7.1915 42 (=21+21) nn. 3, 10, 14, 16, 20, 22, 31, 33, 38, 40, 42 nn. 1, 2, 5, 6, 7, 9, 11, 17, 21, 27, 28, 29, 36, 39
8.1916 32 (=18+14) nn. 5, 6, 11, 12, 13, 19, 21, 27, 29, 32 nn. 2, 8, 9, (comm.), 16, 17, 22/decr., 24, 30
9.1917 30 (=19+11) nn. 1, 3, 5, 7, 11, 14, 15, 18, 22, 30 nn. 9, 10, 12, 13, 19, 20
10.1918 18 (=16+2) nn. 1, 2, 5, 8, 10, 15, 16, 17, 18 nn. 3, 11
11.1919 22 (=12+10) nn. 2, 8, 19 nn. 1, 3, 5, 6, 16, 18, 21
12.1920 29 (=24+5) nn. 16, 21
13.1921 32 (=27+5) nn. 2, 11, 23 nn. 4, 25
14.1922 40 (=33+7) nn. 19, 37 nn. 4, 7
15.1923 36 (=31+5) nn. 3, 9, 13
16.1924 48 (=42+6) n. 28
17.1925 54 (=49+5)
18.1926 51 (=45+6) n. 35
19.1927 61 (=53+8) n. 14 (Marconi)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Normae, AAS 86 (1994) 508; REDC 52 (1995) 231 (Hispanice)
  2. Normae, Art. 1
  3. Pastor Bonus, Art. 128, AAS 80 (1988) 841, 893
  4. Pastor Bonus, Art. 129
  5. Quaerit semper, AAS 103 (2011) 569; Pastor Bonus, Art. 126 § 2
  6. Motu Proprio de Rotae Nuntiaturae Apostolicae in Hispania denuo constituenda, AAS 39 (1947) 155; Normae, AAS 92 (2000) 5
  7. Pastor Bonus, Art. 122
  8. Galleria fotografica della Rota Romana; Iudices 1983–2012
  9. Nuntii Latini – Die 13 mensis novembris 2018: "Summus Pontifex Franciscus primum mulierem [Mariam Fratangelo] ad munus defendricis vinculi apud Rotam Romanam exercendum nominavit."
  10. cf. Vittorio Palestro: Rassegna di giurisprudenza rotale nelle cause iurium e penali (1909–1993), ISBN 88-14-05617-X (Latine)