Roman numeral 10000 CC DD.svg

YouTube

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Praetorium YouTube San Bruno in urbe Californiae in Civitatibus Foederatis.

YouTube est situs interretialis cui usores pelliculas ingerere et quo inter se communicare possunt. Tres operarii de PayPal creaverunt Youtube die 14 mense Februario anni 2005 et prima pellicula die 23 Aprilis eodem anno datur. Mense Novembri anni 2006 YouTube a Google pretio $1.650,000,000 emptus est et nunc subsidiarius eius fungitur. Societas sedem habet in Urbe Sancti Brunonis, in California sita, et Adobe Flash Video technologia utitur ut varia ab usoribus creata spectacula ostendantur, inclusis excerptis pellicularum programmatumque televisificorum et musica, necnon rebus otiosis ut blogismo? pelliculari. Plurima contenta in Youtube a singulis hominibus ingeruntur, quamquam corporationes publicae ut CBS et BBC et aliae societates proferunt res suas per schema Youtube participationis.?

Usores, etiam si non consignaverunt, pelliculas spectare valent, dum usores qui consignaverint tantum innumerabiles pelliculas ingerere possunt. Pelliculas spectare, qui nefasta continere putentur, usoribus solis plus quam duodeviginti annos natis licet. Ingerere pelliculas, qui obtrectationes et pornographiam contineant vel iura aliena violent, stricte prohibitum est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad YouTube spectant.