Albimontium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Area centralis nundinarum in Bad Blankenburg

Albimontium[1] (Theodisce: Bad Blankenburg) urbs est in Circulo Saalfeld-Rudolstadt Thuringiae, in Germania.

Historia[recensere | fontem recensere]

Si vallem Schwarza intraveris in monticulo signum oppidi cernes Burgum Greifenstein quem olim Burgum Blankenburg nominaverant. Inde ab 1250 vicus sub burgo oriebatur, cuius prima mentio anno 1323 fuit. Graviones locales erant e dynastia Schwarzburg-Blankenburg e qua fuit gravio Guntherus XXI sine dubio illustrissimus, qui anno 1349 rex alter contra Carolum IV electus post quinque menses subito moriretur. Privilegia urbana anno 1456 incolae nacti sunt, quamvis agricolae et burgenses parvitatem et statum pusillum adhuc longe nolentes volentes conservaturi essent.

Castellum ruina caduca facta est, antequam anno 1831 palatium et anno 1927 belfredum restaurarent; insuper falconaria ars rursum effloret. Mense Iunio quotannis festivalia castellana celebrantur, quae tempora vetera visitantibus revocent.

Maximi momenti fuerunt ad oppidum promovendum viticultura usque ad saeculum XVII vigens necnon metalla cuprea argenteaque. Anno 1744 incendium saeviebat et aedificia plurima velut curia antiquissima (anni 1440) et fanum parochiale reficienda fuerunt.

De thermis et infantium educatione[recensere | fontem recensere]

Iam anno 1840 statio balnearis in aquis frigidis fuit; natura ambiens amoenissima et zonae venatoriae permultae circumcirca identidem hospites peregrinos alliciebant. Anno 1911 epitheton ornans oppidi thermalis officialiter agnitum atque adiudicatum est.

Paedagogus Fridericus Froebel in plagis pulchris migrans notionem Horti liberorum (Kindergarten) invenisse fertur. Anno 1840 revera paedotropheum omnis orbis terrarum primum Albimontii institutum est. Museum in historica Casa super cellam situm istud momentum et emolumenta paedagogica hinc emanantia bene clarat. Longe etiam schola Thuringiensis in athleticis sedem in Bad Blankenburg habuit.

Excursiones finitimae[recensere | fontem recensere]

Inter res visu dignas citentur hae: Burgus Eberstein, mola alata in Dittrichshütte, zona protectoria montana Kesselberge, semita migratoria Froebeliana, vallis Schwarza.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Versio Latin datur apud Langenscheidts Großes Schulwörterbuch Lateinisch-Deutsch, Berlin/München 1983, p. 1325

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Albimontium spectant.