Museum Fröbel (Bad Blankenburg)

E Vicipaedia
museum in area historica, in angiportu Sancti Ioannis in Blankenburg

Museum Fröbel (Theodisce: Friedrich-Fröbel-Museum) Bad Blankenburg in Thuringia invenitur visitatores de historia paedotrophei et de eius inventore Friderico Fröbel certiores faciens.

Locus[recensere | fontem recensere]

in hoc monticulo inter Keilhau et Blankenburg sito vox Theodisca Kindergarten creata esse dicitur
editio princeps cantilenarum Mutter- und Koselieder quae in bibliotheca legi potest

In domo super cellas, quae dicebatur, haud procul a foro Albimontii distanti anno 1840 hortulus infantium primus nascebatur. Magistratus die 21 Aprilis 1839 Fridericum Fröbel civem honoris causa declavarit et domum quandam ad res inusitatas ad infantium paedagogiam spectantes dedicavit. Triennio ante Fröbel ad Blankenburg venerat. Creatio felix neologismi de infantium hortulo, qua maximum momentum educationis infantilis exprimatur, famam eius ubique auxit. Theoria et praxis revera ramum istum paedagogicum in toto orbe terrarum revolvit necnon facultas nova - ut labor, familiaris vita, infantium cura simul fieri possint.

Inde anno 1982 in situ museum institutum est ubi omnia de propugnatore ipso et fructibus didiceris. Invitantur in museum homines cuiusvis aetatis.

Archivum et bibliotheca specialis[recensere | fontem recensere]

Thesaurus autem in archivo reperiri potest ubi scripta Friderici Fröbel eiusque sociorum servantur annorum inter 1840 et 1852. Habemus igitur:

  • epistulas 235;
  • adumbrationes plus quam 40;
  • notas fere 370;
  • epistulas Friderico Fröbel datas fere 1000.

In bibliotheca pretiosa librorum quinque milia prostant qui linguis variis pacti Fröbeliana tractant. Editio princeps operum Menschenerziehung (1826) et Mutter- und Koselieder (1844) exemplo sunto. Paedagoga Eleonora Heerwart quoque res suas archivo tradidit.

Locus discendi et conveniendi[recensere | fontem recensere]

Mystagogiae secundum turbam variantes et seminariorum multitudo offeruntur ut homines curiosi apud cunas quasi rem istam laudandam diligenter pernoscant atque indagent. Artes mathematicae, historiae naturalis, linguarum praesertim disputantur et methodus novae cum theoriis Friderici Fröbel comparantur. Denique partes paedagogorum ipsorum agendae illuminantur, qui mediatores culturae priores excellant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Joachim Peege: Fröbel-Museum vorher und nacher. Erkenntnisse aus einigen Besuchen in Bad Blankenburg „vor und nach der Wende“. Mogontiaci 1993
  • Margitta Rockstein: Das Friedrich-Fröbel-Museum Bad Blankenburg/Thüringen, en: Helmut Heiland/Karl Neumann (ed.): Friedrich Fröbel in internationaler Perspektive. Fröbelforschung in Japan und Deutschland. Weinheim 1998, p. 187–189
  • Margitta Rockstein: Zur Geschichte des Blankenburger Fröbelnachlasses. apud: Friedrich-Fröbel-Museum (ed.): Anfänge des Kindergartens. Bad Blankenburg 1999, p. 109–112

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Museum Fröbel spectant.