Falconaria

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Haec pagina de arte venandi cum avibus explicat. Si quid quaeris quod et "Falconaria" appellatur, vide Falconaria (discretiva).

Duo falconarii, tabula picta ex libro De arte venandi cum avibus, c. 1240

Falconaria[1] seu accipitraria[1] est ars venandi cum falconibus, accipitribus, aliisque alitibus praedatoribus. Falconaria in Mesopotamia duobus fere milibus annorum a. Ch. n. inventa esse putatur quartoque saeculo et quinto in terras Romanorum et Graecorum a Vandalis et aliis gentibus Germanorum importata. Unus ex auctoribus praestantissimis falconariae Medii Aevi fuit Fridericus II, Sacri Romani Imperii imperator, qui librum De arte venandi cum avibus circa annum 1240 scripsit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Ricardus Huloet, Ioannes Higgins, Huloets Dictionarie, Newelye Corrected, Amended, Set in Order and Enlarged (Londinii, in aedibus Thomae Marshii, anno 1572), p. 206.