Agatharchides

E Vicipaedia
(Redirectum de Agatharcides)
Jump to navigation Jump to search

Agatharchides Cnidius dictus (natus Cnidi, secundo saec. a.C.n. floruit) fuit geographus et historicus Graecus. Fuit anagnostes Heraclidis Lembi. "Educatus esse dicitur a Cinnaeo[1]". Maior pars illius operum periit, sed excerpta nonnulla exstant, praesertim apud Photium. Eius libris usi sunt compilatores aevi Augustei, Strabo et Diodorus Siculus.

Geographiae deditus primus veram causam invenit cur Nilus non hieme sed aestate crescat, hoc est magni imbres in altissimos Aethiopiae montes cadentes[2].

Primus Henricus Stephanus anno 1557 nonnulla fragmenta Agatharcidis apud Photium inventa Genavae publicavit una cum Appiani Iberica et fragmentis Ctesiae et Memnonis[3].

Opera[recensere | fontem recensere]

  • De mari rubro libri quinque (liber quintus paene integer superest apud Photium)
  • De rebus Asiae libri decem
  • De rebus Europae libri XLIX

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fragmenta historicorum Græcorum vol. 3, editore Didot, Parisiis, 1849 p.191
  2. Diodorus Siculus, Bibliotheca Historica I.41.4-6.
  3. Ἐκ των Κτησιου, Αγαθαρχιδου, Μεμνονος ιστορικων έκλογαι. Αππιανου Ιβηρικη και Αννιβαικη. Ex Ctesia, Agatharchide, Memnone excerptæ historiæ. Appiani Iberica. Item, De gestis Annibalis. Omnia nunc primùm edita. Cum Henrici Stephani castigationibus. Ex officina Henrici Stephani Parisiensis typographi. An. M. D. LVII.

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]