Latinitas bona

Memnon Heracleotes

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Memnon (Graece Μέμνων) fuit historicus urbis Heracleae Ponticae in provincia Romana Bithynia et Ponto ad litus Ponti Euxini sitae. De vita Memnonis nihil constat, praeterquam quod scripsit suae urbis historiam.

Hoc opus Graece scriptum saeculo I p.C.n., ut putatur, in sedecim (vel plures) libros divisum erat, initium capiens ab urbe condita saeculo VI a.C.n. et de tyrannis qui saeculo IV rexerunt praesertim disserens; deinde de serie regum Bithyniae et de Mithridate VI rege Ponti a Romanis debellato. Probabile est Memnonem opus produxisse usque ad tempus suum.

Textus nunc deperditi epitomen habemus in Bibliotheca Photii, archiepiscopi Byzantini, inclusam, sed solum librorum IX-XVI, aliis iam tempore Photii deperditis. Epitome a rege Clearcho, discipulo Platonis, incipit (vide: Photius, Bibliotheca 224).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Daniela Dueck, "Memnon of Herakleia on Rome and the Romans" in Tønnes Bekker-Nielsen, ed., Rome and the Black Sea Region (Aarhus University Press, 2006. ISBN 87-7934-174-8) pp. 43-61.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]