Roman numeral 10000 CC DD.svg

Aevum Explorationis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Caravela Vera Cruz.
Navis Victoria.

Aevum Explorationis est terminus informalis et laxe definitus ad tempus praematurae modernitatis adhibitus, cum aetate navigationis coincidens, abs quindecimo fere saeculo usque ad duodevigesimum saeculum in historia Europae, in quo Europaei navigantes regiones orbis terrarum explorabant.

Exploratio latissime transmarina, quam Portugalli et Hispani duxerunt, factores maximi momenti se erexerunt in cultura Europaea, maxime in occursu et colonialismo Europaeorum Americarum. Quod etiam denotat accrescentem colonialismi acceptionem in administratione regiminum Europaeorum, ut talis, nonnunquam cum primo fluctu colonialismi Europaei synonyma est.

Exploratio Europaea extra Mare Nostrum initium suum ducit cum expeditionibus maritimis Portugalliae ad Insulas Fortunatas anno 1336. Paulo post Portugalli archipelagum Atlanticum invenerunt et detegerunt, Insulam Materiae et Azores, coronae Portugallicae sibi annis 1419 et 1427 vindicatae, mox ora Africa Occidentalis post annum 1434, donec iter navigationis ad Indiam Vascus Gama constituit. Corona Castiliae (Hispania) pecuniam suppeditavit transatlanticis Christophori Columbi ad Americam continentem itineribus inter annos 1492 et 1504, initium colonialismi Europaei designantes, et ad primam globi circumnavigationem adducebatur inter 1419 et 1522 in expeditionibus Ferdinandi Magellan (quam Ioannes Sebastianus Elcano complevet). Hae explorationes alias quoque expeditiones navales commoverunt in oceanis Atlantico, Indico, Pacifico, in America, Asia, Africa, et Australia, quae exeunte 19 saeculo pergebant usque ad saeculum vicensimum, cum etiam regiones polares explorabantur.

Exploratio Europaea multum contulit ad accrescens commercium pancosmicum inter imperia colonialia cum Mundo Veteri et Novo coniuncta. Aetas Explorationis serius effecit mundi descriptionem, quae ad novum mundi aspectum et politismorum distantium contactum adducebatur. Verumtamen morbi novi propagabantur, incolarum numerum, praesertim autochtones Americanos, exstinguentes. Aevum comprehendebat subiectionem, expilationem, et occupationem militarem, increscentem influxum oeconomicum et culturae necnon technologiae Europae diffusionem.

Nexus interni

Notio[recensere | fontem recensere]

Notionem explorationis seu inventionis iamdudum perquisierunt, historiam huius termini fundamentalis eximentes.[1] Terminus ipse usu venit in litteris historicis ac etiamnunc rite adhibetur. J. H. Parry, historicus maritimus et professor Harvardianus, aetatem alias Age of Reconnaissance vocans, argumentatur non modo aevum Europaearum explorationum illa territoria eis nondum cognita explorandi fuisse, sed etiam notitias geographicas scientiamque empiricam auxisse."Erat prima victoria pervestigationis empiricae contra auctoritatem, initia scientiae, technologiae, operisque quotidiani quod recentiori mundo occidentali necessarie proprium est."[2][3]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Washburn, Wilcomb E. (1962). "The Meaning of "Discovery" in the Fifteenth and Sixteenth Centuries". The American Historical Review (JSTOR) 68 (1): 1–21 .
  2. Anglice "It saw also the first major victories of empirical inquiry over authority, the beginnings of that close association of science, technology, and everyday work which is an essential characteristic of the modern western world."
  3. J. H. Parry, The Age of Reconnaissance: Discovery, Exploration, and Settlement, 1450–1650 (Londinii: Cardinal, 1973), 13.