Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas inspicienda

Oreobatia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Quidam oribata[1] arduum montis parietem ascendit.
Montanus. Pictura a Iosepho Feid Anastasio Grün picta.

Oreobatia,[2] vel ascensus montium,[3] est ars montivaga sollertiae excolendae vel ascendendi voluptatis causa exercita. Quamquam montivagum denotat cuius aerumna est moderata, maxime attingit situs locorum periculorum cum tempestatatibus tantum ut calliditates exigatur et sit periculum tironi.

Scientiae[recensere | fontem recensere]

Ab antiquo tempore scriptores conlationes montium faciebant. Aetate Renascentiae, studia geographiae orta sunt, una cum nova forma ad tabulas geographicas conficiendas dicata. Nunc nonnulla instituta studiorum montium existunt, exempli gratia Commissio Academiarum studiorum Alpium (Anglice Interacademic Commission for Alpine Studies), quae Bernae in urbe Helvetica sedem habet.

Organizationes[recensere | fontem recensere]

Societates turistarum instituae sunt saeculis 19 et 20, e.g.:

  • Societas Alpina Angliae (Anglice Alpine Club), anno 1857
  • Societas Alpina Austriaca, anno 1862
  • Societas Alpina Helvetica, anno 1863
  • Societas Alpina Italica, anno 1863
  • Societas Alpina Germanica, anno 1869
  • Societas Alpina Francica, anno 1874
  • Socieats Amicorum Naturae, anno 1895 instituta Vindobonae
  • Societas Alpina Americana, anno 1902
  • Societas Alpina Mulierum, Angliae, anno 1907 (Anglice Ladies' Alpine Club)
  • Unio internationalis societatum alpinarum, anno 1932 Campo Munito. Sedes administrationis Bernae sita est.

Res gestae[recensere | fontem recensere]

Annalibus rerum alpinarum primae ascensiones notae sunt ad montes, e.g.:

Opera[recensere | fontem recensere]

Societates peregrinatorum instituta ad usum sociorum eorum creabant.

Societates alpinae apud calles montium casas alpinas et hospicia construebant ad usum viatorum.[7] Nonnullis regionibus corpora creata sunt ad auxilium faciendam peregrinatoribus in angustia montium.[8]

Protectio naturae[recensere | fontem recensere]

In regionibus Alpium propter evolutionem oeconomicam areae urbium incrementae sunt. Ad meliorandam protectionem naturae anno 1952 Commissio Alpina internationalis CIPRA instituta est.[9]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Iulius Firmicus Maternus, Mathesis 8.17.
  2. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum (Societas Litterarum Finnicarum, 2006).
  3. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum (Helsinki: Societas Litterarum Finnicarum, 2006); Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, andra upplagan (Holmiae: Norstedts akademiska förlag, 2009).
  4. Catalogue of Books in the Library of the Alpine Club. 1899. (PDF; anglice)
  5. * Archivium Rerum Alpinarum
  6. Die Eröffnung des Alpinen Museums in München. In: Mitteilungen des Deutschen und Österreichischen Alpenvereins, anno 1911 (tomus XXXVII), pag. 292–294.
  7. Casae alpinae Franciae.
  8. Exemplum: Auxilium alpinum bernense ARBE.
  9. Documentum CIPRA de biodiversitate.

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]