Zanthoxylum flavum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Zanthoxylum flavum
Conservationis status
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Eudicotyledones
(inordinatus): Rosidae
Ordo: Sapindales
Familia: Rutaceae
Genus: Zanthoxylum
Species: Z. flavum
Binomen
Zanthoxylum flavum
Vahl, 1807[2]

Zanthoxylum flavum (Anglice noyer,[3] tembetaria, West Indian satinwood, yellow sanders, yellow sandalwood) est planta florens familiae Rutacearum, in Anguilla, Antiqua et Barbuda, Insulis Bahamensibus, Bermuda, Cuba, Respublica Dominicana, Guadalupa, Haitia, Iamaica, Portu Divite, et Martyribus endemica, Caione Osse excepto, ubi exstirpata est.[2] Detrimentum habitationis et lignum densum durumque pro tractatione subtili caesum[4] ei minantur.

Planta est arbor magnitudinis mediae, quae in regione subtropica ubi ea est endemica omnem per annum crescit. In variis solis habitat,[5] atque in solis serpentinis vigere potest. Ea recte crescit, breve aulaeum foliis pinnate compositis efficiens,[6] fasciculis parvorum florum flavescentium ad cremeos, parvisque seminibus nigris. Pollinatio probabiliter ab apocritis efficitur. Semina ab avibus et vespertilionibus dispergi habentur, sicut in Zanthoxylo martinicensi, specie arte conecta.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Areces-Mallea, A.E. 1998. De specie apud situm iucnredlist.org. 2006 IUCN Red List of Threatened Species. Accessum 24 Augusti 2007.
  2. 2.0 2.1 "Zanthoxylum flavum Vahl". Germplasm Resources Information Network. United States Department of Agriculture. 1997-05-22 
  3. Daniel F. Austin et P. Narodny Honychurch, Florida Ethnobotany: Fairchild Tropical Garden, Coral Gables, Florida Arizona-Sonora Desert Museum, Tucson, Arizona: with more than 500 species illustrated by Penelope N. Honychurch . . . et al. (Boca Raton: CRC Press, 2004), ISBN 978-0-8493-2332-4.
  4. Ward Bucher et Christine Madrid, Dictionary of Building Preservation (Novi Eboraci: Preservation Press, 1996), ISBN 978-0-471-14413-7.
  5. De arbore apud situm treesearch.fs.fed.us.
  6. Britton, Nathaniel Lord. Flora of Bermuda. General Books LLC. ISBN 1-152-54066-1  

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikispecies-logo.svg Vide Zanthoxylum flavum apud Vicispecies.


stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!