Vivarium Novum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vivarium Novum sive Accademia Vivarium Novum est academia Montellae, in Italiae meridianae oppido, condita, quae anno 2009 Romam migravit; cuius sodales id praesertim student ut litteras promoveant atque pueris iuvenibusque educandis operam dent.

Huius autem academiae praeses, Aloisius Miraglia, propter merita verborumque similitudinem Latine agnominatus "Mirabilis" (Graece autem ὁ Θαυμαστός), est scientiae didascalicae cultorum ad Latinam Graecamque linguas spectantis facile princeps, qui opera eruditissima conscripsit. Verum autem esse dicitur (et est) columen academiae Michael Angelus Costagliola Prochytanus. Inter ceteros sodales vel magistros memorandi sunt Thomas Franciscus Bórri (Latine Burrus, Graece Πύρρος), qui glottologiae est studiosissimus, Robertus Carfagni (Latine Carfaneus), Senecae cultor eximius, Arturus Tabaku Albanus, qui in litteras Latinas quae in Albania floruerunt incumbit et scholas de linguae Italicae elementis recitat, Alexander Barbone (Latine Barbo), Graecorum linguae atque philosophiae apprime peritus, Patricius Oenus (Anglice Patrick Owens), qui lectiones litterarum Christianarum praebet, atque Georgius Čepelák (Latine Laminarius), Latinus scriptor elegantissimus. Inter eos qui olim sive operam dederunt sive docuerunt notatu digni sunt Helgus Nikitinski, Russus Moscuensis et scriptor Neolatinus summus, Villelmus du Cassé Anglo-Gallus, Antonius Haaker (sive Latine Acer), Gallus Alsata, qui elegantissime Latine loquitur et scribit, et in academia doctor est stili Latini atque Graecitatis elementorum.

Vide etiam [recensere]

Nexus externi [recensere]