Georgius Punzo

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Georgius Punzo, vir sapiens et philosophus

Georgius Punzo, natus Neapoli die 29 Maii 1911, vitaque functus ibidem die 1 Martii 2005, erat philosophus, rerum naturalium indagator, natione Italus.

Maxime etiam ei placuit usus linguae latinae quam promovit.

De vita[recensere | fontem recensere]

Lauream philosophicam accepit anno 1933, post thesin de ethica Kantiana cum Thomiana comparata habitam, atque anno 1938 lauream in scientiis naturalibus adeptus est.

Anno 1965, societatem condidit ad aves defendendas.

Vixit viginti annos, ab anno 1977 ad annum 1993, in insula deserta Vivara, qua in insula philosophice vixit defendendo eius naturam, animalia atque arbores et flores.

Eius doctrina[recensere | fontem recensere]

Insula Vivara in qua vixit et docuit Georgius Punzo

Cogitavit et indagavit de multis rebus, de operibus Dantis, de re botanica, de ornithologia, de zoologia.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]