Insula Latina Neolovaniensis

E Vicipaedia
Insulae Latinae Neolovaniensis pittacium: "Tunc Pater Omnipotens celso sic fatur Olympo: / Insula ab hac lumen Latii fulgebit ad usque."[1]

Insula Latina Neolovaniensis inceptum est Latinitati vivae provehendae quae sedem habet Neolovanii sitam, in diaeta cuius incolae, qui insulares sive insularii nuncupari solent, apud Universitatem Neolovaniensem student.

Hunc sibi praestituerunt finem ut condiscipulis suaderent et opitularentur ut vivis rationibus linguam Latinam potius colerent. Quem sermonem ipsi didicerunt cum in Schola Nova, tum in Vivario Novo, antequam universitatem anno 2009 et 2010 aggressi sunt. Solent cenas apponere Latinas, quibus Latine solum hospitibus inter sese colloqui licet, et libenter peregrinos Latinitatis cultores per aliquot dies accipiunt hospitio.

Condita est Insula Latina anno 2010 auspiciis operis fundati c.n.? Humanitas Europae. Sita est diaeta Neolovanii, in Satureiae via, aedificio 5. Ei numerus est 102 (vulgo rue de la Sarriette 5/102, 1348, Louvain-la-Neuve).

Insularii ut pittacium imaginem ex Thomae Mori opere de insula Utopia depromptam sibi seligerunt, humanitatis studiosi ac memores. Artum colunt commercium praesertim cum institutorum sodalibus quae sunt Schola Nova, Vivarium Novum et Domus Latina, et operum fundatorum q.n.? Humanitas Europae et Melissa.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Carmen de Insula Latina emersa," ab insulano quodam pactum, versus ultimi (versio emendata cum caesuris obligatoriis).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.