Ulmus serotina

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ulmus serotina
Taxinomia
Regnum: Plantae
Divisio: Magnoliophyta
Classis: Magnoliopsida
Ordo: Rosales
Familia: Ulmaceae
Genus: Ulmus
Species: U. serotina
Binomen
Ulmus serotina
Sarg.
Synonyma
  • Ulmus divaricata C. H. Mull.
  • Ulmus multinervosa C. H. Mull.

Ulmus serotina (Anglice: September elm) est Americana Ulmorum species, insolita praeter Tennesiam, solum in locis separatis per Illinoesiam, Kentukiam, Arcansiam, Mississippiam, Oclahomam, Alabamam, et Georgiam distributa, praecipue in rupibus calcibus crescens, et secundum rivulos ad locos 400 m altos.[1] Arbor etiam est in Nova Legione Mexici endemica.[2]

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Arbor, quae raro 20 m alta crescit, habet coronam rotundam ramis extendentibus ad pendentis. Surculi sunt glabri, maturitate plus suberosi alati, et folia oblonga ad obovata minus quam 8 cm longa ferunt. Flores, apetali, perfecti, a vento pollinati, racemos pendentis gignunt qui Septembre aperiunt, et sic speciem ab Ulmo crassifolia suá cognatá distinguunt, cum quá nihilominus ea facile hybridizat. Fructus est samara oblonga ad ellipticam, 10–15 mm longa, apice profunde divisá, quae Novembre maturat.[3]

Pestes et morbi[recensere | fontem recensere]

Species est ad Hollandicum ulmorum morbum pronissima.

Cultus[recensere | fontem recensere]

Antequam Hollandicus ulmorum morbus eruperat, U. serotina arbor umbrosa in meridianá suae areae geographicae parte aliquantulum excolebatur. Arbor in solis umidis bene crescit, sed circumiecta anaerobica vel salina non tolerat; frigidum autem aerem ad –30° C (–23 F) tolerat. Ea est rarissima in cultu Europaeo arbor,[4] et ut videtur non in Australasiam introducta est. Sunt nullae huius taxi cultivarietates notae, nec in commercio agnoscitur.

Hybridae[recensere | fontem recensere]

Accessiones[recensere | fontem recensere]

America Septentrionalis
Europa

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. W. H. Duncan et M. B. Duncan, Trees of the Southeastern United States (Atheni Georgiae, 2000), 234–238. ISBN 0-8203-2271-7.
  2. C. A. Todzia, et J. L. Panero (2006), "A new species of Ulmus (Ulmaceae) from southern Mexico and a synopsis of the species in Mexico," Brittonia 50(3):346.
  3. Situs apud efloras.org. Situs apud plants.usda.gov.
  4. W. J. Bean, Trees and Shrubs Hardy in Great Britain, ed. 7a (Londinii: Murray, 1981).