Ulmus inter Gisortium et Tretum virens

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Castellum Gisortiense

Ulmus inter Gisortium et Tretum virebat usue ad diem fere 18 Augusti 1188; eo die iussu regis Franciae Philippi II arborem succisus est.

Situs et celebritas[recensere | fontem recensere]

Fines Normanniae ducatús, regibus Angliae tributarii, et regni Franciae inter castella Gisortium et Tretum describebantur, facilia accessu omnibus qui a Rothomago aut a Lutetia proficiscebantur. Ibi ulmus antiqua et pulcherrima virens umbram iter facientibus gratam praebebat "ubi colloquia haberi solebant inter reges Franciae et duces Normanniae".[1] Rex Henricus II multoties ibi regibus Franciae Ludovico VII filioque Philippo II concurrebat. Philippo nuper ad regnum accessum foedus ibi die 28 Iunii 1180 sancitum est, adstantibus cardinale Petro de Sancto Chrysogono et Ricardo episcopo Wintoniensi.

Destructio[recensere | fontem recensere]

Ibi convenerunt die 16 Augusti 1188 reges Philippus II et Henricus II, cui adsistebat Guillelmus Marescallus. "Com inter illos de pace facienda non potuisset convenire," ita breviter narrat Rogerius de Hoveden, "rex Franciae in iram et indignationem commotus ulmum ... succidit, iurans quod de caetero nunquam ibi colloquia haberentur."[2] Haud aliter Radulphus de Diceto refert: "Tandem habitum est inter reges colloquium inter Gisortium et Tryam xvii. kal. Septembris, quod per triduum protractum est. Cum autem ab invicem recessissent discordes, rex Francorum arborem quandam Gisortio vicinantem, sed intra fines Franciae radicatam, praecepit incidi."[3] Longius autem fontes Francogallici explicant, et praecipue Guillelmus Brito regis historicus.

Die ad colloquendum de pace assignato, Philippus rex et Franci stabant per campos sub ardore solis quem vix poterant sustinere. Henricus vero ... et Normanni ante introitum Gisortii sedebant quasi pro tribunali sub umbra cuiusdam ulmi patulae, cuius rami densissimi, in altitudien octo pedum a terra elevati, reflectebantur in se concameratione quadem, et terrae spatium non modicum operientes, non solum umbra, sed et amoenitate placita gratum suo gremio sessorium tam fatigatis quam et spatiantibus offerebant, et oblatum eadem liberalitate praestabant. Indignati itaque ... Franci ... cum pax, colloquio biduo durante, intervenire non posset, arreptis armis ad locum perniciter advolant ipsam ulmum quasi in silva lignorum securibus excidunt, et in securi et ascia deiicientes penitus sternunt.[4]

Idem auctor in carmine suo Philippide provocationem a rege Anglico Henrico II enuntiatam refert:

Truncus ut hic scindi nequit, aut a cespite velli,
Sic nec Francigenae poterunt mihi tollere quicquam.
Hunc cum perdidero simul hanc volo perdere terram!"[5]

Vates autem carminis historici Histoire de Guillaume le Maréchal, qui e narratione Ioannis de Erleia, scutarii eodem marescallo, opus suum composuit, arborem nolente rege Philippo succisum asseverat: "Inde rex Franciae et gens sua irati abierunt. Extra urbem fuit ulmus rotundus virens pulchra eoque tempore deliciosa. Isti dementes in fragmentis exciderunt virtutemque suam ita monstraverunt. Rex Franciae quando scivit valde lamentavit ... 'An hic veni macellarius?'"[6][t 1]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Textus originales[recensere | fontem recensere]

  1. Defors la vile out un ormel / roont e verdeiant e bel / e delitos en esté tens; / e cil qui furent fors del sens / piece a piece le decouperent; / lor proëces i demonstrerent. / Quant li reis de France le sout, / molt li peisa, molt li desplout, / e dist par ire e en oiance / Que a la corone de France / n'ert mais si grant hunte avenue, / qu'il n'out rens fait en sa venue / fors de cel arbre decouper: / "Vinc je donc ça por buscheer?"

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • J. E. M. Benham, "Anglo-French Peace Conferences in the Twelfth Century" in Anglo-Norman Studies vol. 27 (2004) pp. 52-67
  • Alexander Cartellieri, Philipp II. August, König von Frankreich (Lipsiae: Dyksche Buchhandlung, 1899) vol. 1 pp. 281-284
  • Lindsay Diggelmann, "Hewing the Ancient Elm: Anger, Arboricide, and Medieval Kingship" in Journal of Medieval and Early Modern Studies vol. 40 (2010) 249-272
  • John Gillingham, "The Meetings of the Kings of France and England, 1066-1204" in David Crouch, Kathleeen Thompson, edd., Normandy and its Neighbours, 900-1250. Essays for David Bates