Ulmus americana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ulmus americana
Ulmus americana apud Hortos Longwood (Longwood Gardens) Kennett Quadum (Kennett Square) Pennsylvaniae
Taxinomia
Regnum: Plantae
Divisio: Magnoliophyta
Classis: Magnoliopsida
Ordo: Urticales
Familia: Ulmaceae
Genus: Ulmus
Species: U. americana
Binomen
Ulmus americana
L.
Synonyma
  • Ulmus alba ( not Kit.), Raf.
  • Ulmus americana Planch.
  • Ulmus americana L. f. alba (Aiton) Fern.
  • Ulmus americana L. f. ascendens Slavin
  • Ulmus americana L. f. columnaris Rehd.
  • Ulmus americana L. f. intercedens Fern.
  • Ulmus americana L. f. laevior Fern.
  • Ulmus americana L. f. pendula (Aiton) Fern.
  • Ulmus americana L. f. viridis Seym.
  • Ulmus americana L. var. alba Aiton
  • Ulmus americana L. var. aspera Chapm.
  • Ulmus americana L. var. aurea Temple
  • Ulmus americana L. var. bartramii Planch.
  • Ulmus americana L. var. floridana (Chapm.) Little
  • Ulmus americana L. var. glabra Planch.
  • Ulmus americana L. var. pendula Aiton
  • Ulmus americana L. var. scabra Spach
  • Ulmus dentata Raf.
  • Ulmus floridana Chapm.
  • Ulmus mollifolia Marshall
  • Ulmus obovata Raf.
  • Ulmus pendula Willd.
  • Ulmus pubescens Walter

Ulmus americana (Anglice: usitate American elm; minus commune white elm et water elm) est species florens familiae Ulmacearum, in Americá Septentrionali endemica, a Nová Scotiá occidentem versus ad Columbiam Britannicam, ab Albertá septentrionali meridiem versus ad Floridam et Texiam mediam.

Planta est arbor robustissima, quae temperaturas hiemales sub -42 °C resistere potest. Arbores in regionibus ubi abest Hollandicus ulmorum morbus nonnulla centena annorum vivere possunt.

Notissimum speciei exemplar fuit ulmus in oppido Sauble Ontarionis [4], quae ad 43 m alta crevit, diametro altitudinis pectoris (terminus technicus, Anglice diameter at breast height, d.b.h.) 196 cm ante annum 1968, cum Hollandico ulmorum morbo succubuit. Computatio anulorum arboreorum monstravit eam germinavisse anno 1701.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Ulmus americana est arbor decidua, quae, antequam apparuit Hollandicus ulmorum morbus, commune ad plus quam 30 m alta crescit, trunco plus quam 1.2 m lata (diametro altitudinis pectoris). Corona aulaeum altum extendentem format. Folia sunt alterna, 7–20 cm longa, marginibus duplice serratis et fundamento obliquo. Arbor est hermaphroditica, flores perfectos (h.e. partibus maribus et femineis) habens, et ergo se pollinare potest. Flores sunt parvi, et, quod a vento pollinantur, apetalosi; emergunt primo vere, ante folia. Fructus est plana samara, 2 cm longa et 1.5 cm lata, alá circulari singulum semen 4–5 mm cingente. Sicut in arte cognata Ulmo laevi, flores et semina in caulibus 1–3 cm longis feruntur.

Ulmus americana est unica species intra genus pro tetraploidia (h.e. habens bis usitatum chromosomatum numerum, 2n = 56); ea etiam est protogynosa, et se pollinari est communis.[1]

Oecologia[recensere | fontem recensere]

Larvae variorum lepidopterorum foliis Ulmi americanae vescuntur. Vide Indicem Lepidopterorum quae ulmis vescuntur.

Pestes et morbi[recensere | fontem recensere]

U. americana Hollandicum ulmorum morbum et flavos ulmorum (Anglice: elm yellows) haud resistit. Ea etiam praeponitur pro victu reproductioneque a Xanthogaleruca luteola adulto[2][3], et maxime praeponitur pro victu a Popillia japonica.[4][5]

Ulmi americani notabiles[recensere | fontem recensere]

Photographema ulmi "Herbie" appellatae, die 21 Aprilis 2008 factum.

Monumentum in Ohio Ulmum americanam memorat quae apud situm stabat ubi, anno 1774, Princeps Logan tribus Mingo orationem vehementem habuit, celeberrimam ab Indigena Americano habitam orationem.

Una ex maximis ulmis in CFA notis, arbor 20 m alta, folia habebat quae 55 m lata extenderunt, trunco 7.3 m lato. Haec ulmus anno 1964 Hollandico ulmorum morbo detrimentoque tempestatis periit.

"Herbie"[recensere | fontem recensere]

Alia notabilis Ulmus americana, "Herbie" appellata, fuit altissima in Nová Angliá Ulmus americana donec die 19 Ianuarii 2010, cum homines eam caderent ob Hollandicum ulmorum morbum. Herbie fuerat 34 m alta, circumferentia 6.2 m, diametro circa 2.0 m. Arbor Yarmouth in urbe Cenomannicae stabat, ubi Franciscus Knight, urbanus arborum custos, eam excolebat.[6]

Herbie novissime mortua fuit 217 annos nata.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hans, A. S. (1981). Compatability and Crossability Studies in Ulmus. Silvae Genetica 30, 4 - 5 (1981).
  2. Miller, F. and Ware, G. (2001). Resistance of Temperate Chinese Elms (Ulmuss spp.) to Feeding of the Adult Elm Leaf Beetle (Coleoptera: Chrysomelidae). Journal of Economic Entomology 94 (1): 162-166. 2001. Entom. Soc.of America.
  3. [1]
  4. Miller, F., Ware, G. and Jackson, J. (2001). Preference of Temperate Chinese Elms (Ulmuss spp.) for the Feeding of the Japanese Beetle (Coleoptera: Scarabaeidae). Journal of Economic Entomology 94 (2), pp 445-448 (2001), Entom. Soc.of America.
  5. [2] et [3]
  6. Sharp, David (2010-01-31). "Do rings of Herbie the elm have age, climate data?". Associated Press 

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ulmum americanam spectant.


stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!