Siculi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne Siculorum
Regiones trium ordinum privilegiatorum Transsilvaniae - caeruleum Siculi, canum Saxones, flavum terra nobilium Hungaricorum
Una ex portis ligneis manu sculptis, quae sunt Siculis propriae

Siculi[1] (Dacoromanice Sg. secui, Pl. secuii, Hungarice Sg. székely, Pl. székelyek, Theodisce Szekler sive Székler sive Sekler) sunt gens linguae Hungaricae in Transsilvania orientali (Romania). Anno 2002 in Terra Siculorum vivebant circiter 670.000 hominum linguae Hungaricae (maxima ex parte Siculorum), 407.000 Valachorum, praeterea alii (e.g. Zingari, Armeni et Iudaei).

Historia[recensere | fontem recensere]

Origo Siculorum dubia est. Erant, qui eos Avaris, Hunnis, Gepidis sive Valachis ortos esse credidissent, quae opinio interea obsoleta putatur. Alii originem eorum a Bissenis sive Cumanis trahunt. Potest, ut primi Siculi partim Turcice, partim Hungarice loquerentur, lingua Hungarica autem aliquando praevaluerit. Nomen Siculorum primum anno 1196 in litteris repperitur. Siculi et in exercitibus Hungaricis siveTranssilvanicis et Moldavicis sive Valachicis pugnabant. Inter saeculum duodecimum et annum 1867 Siculi autonomiam Saxonibus similem obtinebant, pro Regno Hungariae munus custodum limitum fungebantur, ius proprium habebant. Praeter Saxones et nobiles Hungaricos tertiam nationem Transsilvaniae lege unitam formabant (Unio Trium Nationum anni 1438). A Saeculo undevicesimo Siculis plus plusque se Hungaros esse persuasum erat, sed etiam nunc, quoties census habetur in Romania, cui civitati Terra Siculorum hodie obtingit, multi se simul et Hungaros et Siculos esse fatentur.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Terra Siculorum ex septem pagis, sedes appellatis (Hungarice székek), constabat. Sedes Siculicales lingua Hungarica sunt: Marosszék, Aranyosszék, Csíkszék, Udvarhelyszék, Kézdiszék, Orbaíszék et Sepsiszék. Cum maxima pars Siculorum sub montibus Carpathis ad fontes fluviorum Marisi, Alutae et Gerasi habitet, minor pars (hodie: 10.000 ad 15.000 Siculorum) terras prope Potaissam sitas incolunt, cui pago Hungarice est nomen Aranyosszék.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) Textus apud archive.org (Textus apud Google Books)

Nexus externus[recensere | fontem recensere]