Teres I

E Vicipaedia
Persona aurea quae fortasse regem Terem I effingit, anno 2004 inventa.

Teres I (Graece Τήρης) (floruit 460 a.C.n.-450/445 a.C.n.) primus rex Odrysarum fuit, qui inter annos 460 a.C.n. et 450 a.C.n. aut 445 a.C.n. circa regnavit.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Teres I natus est anno ignoto et circa anno 460 a.C.n. ille iunxit gentes Thraciae et creavit regnum Odrysarum, post cladem Persica in Graecia. Thracia namque invasa erat a Persibus anno 516 a.C.n., rege Dario I, et gens Odrysarum, quae insignis inter Thraces erat, Persas vicit et nationem Thraciae creavit. Teres praeclarus bellator erat et ille mortuus est anno 450 a.C.n. vel 445 a.C.n. in expeditionem fortasse contra Triballos, qui in Thracia septemtrionale habitabant. Teres I duo filios, Sparadocus Sitalcesque, et una filia, uxor regis Scythiae Ariapithis, habuit et suus secundus filius Sitalces rex factus est post mortem Sparadoci.

Fortuna[recensere | fontem recensere]

Commissio onomastica Bulgarica, in Antarctica laborans, nomen imposuit cretae Teres Ridge ad honorem primi regis Odrysarum. Anno 2004 in Bulgaria (Thracia hodierna) apud urbem Kazanlak (Seuthopolis, antiquum caput regni Odrysarum) persona aurea fortasse regis Teris I inventa est.

Fontes antiqui[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Cary, Félix, Histoire des rois de Thrace et de ceux du Bosphore Cimmérien, éclaircie par les médailles, Lutetiae, 1752. (vide hic)