Stephanus Colbert

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Stephanus Colbert
Stephen Colbert
Stephanus Colbert
Natus 13 Maii 1964
Vasingtoniae


Stephanus Tyronis Colbert (Anglice: Stephen Tyrone Colbert, cuius personae fictae nomine pari tituli "Sir", "Doctor," et "D.F.A."), est actor, scriptor et comoedus Americanus, qui Nuntio Colberti (Anglice: The Colbert Report) moderatur, programmate televisifico a Comedy Central canali televisifico divulgato. Ipse in Nova Caesarea cum uxore liberisque tribus habitat.

Vita[recensere | fontem recensere]

Prima Aetas[recensere | fontem recensere]

Stephanus Colbert natus est Vasingtoniae die 13 Maii 1964, et adolevit in Carolina Meridionali. Studuit philosophiae apud Universitatem inter Septentriones et Occasum Solis. Sicagi laboravit multos annos actor in Second City (Latine: Urbs Altera), grege iocoso; deinde Urbem Novum Eboracum advenit ut faciat programma televisum appellatum Exit 57 pro Comedy Central cum Amia Sedaris et Paulo Dinello, aliis actoribus ex Second City.

Cum Exit 57 finem habuisset, egit hominem qui respondit in Spectaculo Quotidiano (Anglice: The Daily Show), cum Gregorio Kilborn (Craig Kilborn), deinde Spectaculo Quotidiano cum Ioanne Stewart ab 1997 ad 2005.

Nuntius Colbert[recensere | fontem recensere]

Anno 2005, Stephanus Colbert Spectaculo Quotidiano excessit et coeptus est Nuntium Colbert, programma televisum, in quo ipse agit "Stephanus Colbert," rerum civilium sapiens, qui nihil in republica immutari vult. Hic "Stephanus Colbert" ursos et res veras (absque rebus e ventro) timet, Praesidi Georgio W. Bush favet, et C.F.A. immoderate amat. "Stephanus Colbert" saepissime monstrat The Wørd (Latine: Verbum), rem in qua opinat de nuntio repenti. Hospites, quos Colbert saepe detegere (Anglice: to nail) conatur, libenter cum eo fabulantur. Totum programma viros artium politicarum peritos, sapientes artium politicarum, et canales televisionis interretisque, deridit.

Stephanus Colbertus, D.F.A.[recensere | fontem recensere]

Collegium Knox Stephano Colbert gradum Artium Liberalium Doctoris honoris causa propter "multa opera eius in harenis artis iocosae, televisionis, ridentis artium politicarumque,? &c" mense Iunio 2006 concessit.

Res alia[recensere | fontem recensere]

Libri[recensere | fontem recensere]

Stephanus Colbertus librum Sum America (et potes tu) (Anglice: I Am America (And So Can You)) anno 2007 edidit. Etiam cum Ioanne Stuart et aliis America: Liber (dux civis democratiae non agenti) (Anglice: America: The Book (A Citizen's Guide to Democracy Inaction)) anno 2004 scripsit.

Lingua Latina[recensere | fontem recensere]

Stephanus Colbert potest lingua Latina loqui, qua aliquando dixit in Spectaculo Quotidiano et Nuntio Colbert.

Dicta[recensere | fontem recensere]

"Stephanus (Carell) mihi oppugnat, ego Stephano reoppugno, deinde crescimus ad finem dramatis, unus nostrum vincit et . . . nuntium vendalicium imus. Bene? Sicut fit programma "Crossfire." Bene? Res disputationis non gravis, sed anima, proelium, dramaque! Bene? Ludus est, quamobrem "nuntius" appellatur a nobis. Solus ludus est."—Stephanus Colbert, Spectaculum Quotidianum cum Ioanne Stewart.

"Faveo isto homini. Faveo isto quia 'stat pro rebus.' Etiam stat in rebus: navibus aeroplani, aedificiis fractis, et foris in quos repente perfluit aqua. Hoc modo nuntius fortis mittetur: in rebus omnibus, creturus est America ab occasionibus photographiae fortissime in mundo."—Stephanus Colbert, ad scriptores circi Domus Praesidis Praesidem Georgium W. Bushque in cena ipsorum, anno 2006.

"Liberate populum meum!"—cantus de termino laboris Gregis Scriptorum Americae (Anglice: Writers' Guild of America), anno 2008

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Ioannes Stewart

Nexus Externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Stephanum Colbert spectant.

Fontes[recensere | fontem recensere]