Sordellus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sordellus

Sordellus (Italiane Sordello; Occitanice Sordèl) fuit poeta linguae Occitanae sive trobator saeculi XIII, natus apud Goito provinciae Mantuae in Italia; est optime cognitus inter trobatorum originis Italicae.

Scimus eum pugnavisse in taberna Florentiae anno 1220; anno 1226 apud Ricardum de Bonifazio in urbe Verona rapuisse Cunizzam, uxorem Ricardi, posteaque in Provinciam fugisse (ubi inter patronos eius fuit Blacat); anno 1265 socium fuisse Caroli Andegavensis in expeditione Neapolitana et ibi in carcere iacuisse.

Scripsit carmina amoris, satiras, carmen didacticum Ensenhamens d'onor (scilicet "Instructio honoris"), lamentationem Blacati. In hoc carmine castigat negligentiam principum eosque invitat comedere cor Blacati ut fortitudinem eius adsorbeant.

Sordellum nonnulli poetae posterioris aevi commemorant, quorum primus est Dantes Alagherius. In libro "Purgatorii" carminis cuius titulus est Divina Comoedia Dantes monstrat Sordellum reges castigantem; in libro Latino De vulgari eloquentia linguam Sordelli laudat. Poeta Anglicus Robertus Browning vitam eius narrat in carmine cuius titulus est Sordello.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • James J. Wilhelm, The Poetry of Sordello. New York, 1987.