Sirenes
Sirenes (-um, f.) (Graece: sing. Σειρήν, pl. Σειρῆνες) vel Sirenae (-arum, f.) in mythologia Graeca sunt maris monstra superiore parte virginis alatae formam habentia, inferiorem volucris. Navigantibus cantu Sirenum deceptis naufragium paratur.
Index |
Numeri et nomina [recensere]
Fuerunt apud auctores varios vel duae vel tres sive quinque Sirenes. Homerus duas memorat sine nominibus.[1] Scriptores Byzantini nomina addunt e fontibus deperditis: a Tzetze enim enumerantur Pisinoë, Aglaope et Thelxiepea;[2] ab Eustathio seu duae, Aglaopheme et Thelxiepea, seu "apud recentioribus, inter quos Lycophron" tres, Parthenope, Ligea et Leucosia;[3] a scholiasta in Apollonium Rhodium Thelxinoë vel Thelxiope, Molpe et Aglaophonus.[4]
Fabulae [recensere]
Sirenes insulam incolabant Anthemoëssam a Iove datam, secundum Hesiodum; poëtae autem Romani in Sirenum scopulis collocaverunt.[5] Filiae fuisse dicuntur Acheloi fluminis et Calliopes Musae vel Terpsichores vel Melpomenes.
Sirenes pisciformes [recensere]
Medio Aevo et postea, Sirenes non avis speciem habent sed piscis, quae imago usque ad hunc diem verbo "sirena" linguis Romanicis invocatur.
Notae [recensere]
- ↑ Odyssea 12.52
- ↑ Tzetzes, Commentaria in Lycophronis Alexandram 7l2
- ↑ Eustathius, Commentaria in Homeri Odysseam vol. 2 p. 5 Stallbaum; cf. Strabo, Geographia 5.4.7, 6.1.1; Servius, Commentaria in Vergilii Georgicon 4.562
- ↑ Scholia in Apollonium Rhodium p. 298 Wendel
- ↑ Hesiodus, Eoeae fr. 27 Merkelbach et West, apud Scholia in Apollonium Rhodium p. 298 Wendel; Vergilius, Aeneis 5.864; Ovidius, Metamorphoses 14.88
Bibliographia [recensere]
- Harrison, Jane Ellen. 1922. Prolegomena to the Study of Greek Religion. Ed. 3a. Londinii: C.J. Clay and Sons.
- Homer. Odysseia
- Lemprière, John. 1827. A Classical Dictionary. Ed. 6a. Novi Eboraci: Evert Duyckinck, Collins & Co., Collins & Hannay, G. & C. Carvill, et O. A. Roorbach.
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Sirenes spectant. |