Scolopendromorpha

E Vicipaedia

Subphylum : Myriapoda 
Classis : Chilopoda 
Ordo : Scolopendromorpha 
Pocock, 1895[1]
   
Subdivisiones: Familia
Vide textum.

Scolopendromorpha sunt ordo subphyli Myriapodum classisque Chilopodum, inter quae triginta quattuor genera, quibus circa 700 species sunt.[1]

Proprietates[recensere | fontem recensere]

Scolopendra subspinipes femella cum catulis

Lithobiomorphis similissima sunt, quamquam a viginti uno ad viginti tria segmenta et paria crurum habent, praeter Scolopendropsem duplicatam, speciem cui sunt triginta novem vel quadraginta segmenta et paria crurum. Antennis sunt septendecim vel plus segmenta. Sicut in ceteris chilopodis, primum trunci segmentum par forcipularum venenosarum habet, quae sunt primum par crurum in duos ungues magnos cum glandula venenosa coniunctos commutatum, quibus tam ad sese defendendum quam ad praedam capiendam utuntur, quas paralyzant, membris oralibus adiuvantibus.

Biologia et oecologia[recensere | fontem recensere]

Tidops nisargani familiae Scolopocryptopidarum

Scolopendromorpha, sicut cetera chilopoda, sunt praedatores, qui arthropoda terrestria capiunt et edunt, inter quae araneae, blattodea, gastropoda, gryllidae, caelifera, lepidoptera, oligochaeta, coleoptera, et parvi mures, gekkonidae, lacertidae, teiidae. Praeda ultimo crurum pari prehenditur, quibus spinae unguesque validi sunt. Tum corpore vertente, forcipulae pungunt, venenum quod praedam paralyzat aut interficit inicientes. Quod venenum histamina, acetylcholina, proteina (quae sicut toxica aguntur) et enzyma varia continet.[2] Maximum et periculosissimum exemplum in paeninsula Iberica est Scolopendra cingulata, sed hominibus haud letalis est.

Taxinomia[recensere | fontem recensere]

Scolopendromorpha in has familias subfamiliasque sequentis digeruntur.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 Gonzalo Giribet (2015), "Orden Scolopendromorpha," Revista IDE@-SEA 30:1–9.
  2. M. Blas et al. (1987), "Artrópodes (II): Historia Natural de los Països Catalans, 10," Enciclopedia Catalana (Barcinonae), ISBN 84-7739-000-2.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Scolopendromorpha spectant.
Vide "Scolopendromorpha" apud Vicispecies.
Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks