Scientia falsa

E Vicipaedia
Charta phrenologica saeculi XIX. Annis 1820 phrenologi mentem in regionibus cerebri sitam esse dixerunt, et quod dubitarent mentem ex anima non materiali exsistere, maledictis increpiti sunt.[1] Phrenologia primum anno 1843 scientia falsa aestimata est, et etiam nunc sic habetur.

Scientia falsa est doctrina per speciem scientifica, quae re vera ex opinionibus et usibus a ratione scientifica abhorrentibus constat. Cum ceterae quoque linguae appellationem Angliam suam fecerint, quin etiam Latine voce hybrida pseudoscientia dici potest. In scientia falsa saepe insunt superlationes adseverationesque repugnantes, quae sustentaculis scientificis et verisimilitudine carent: fiducia confirmandorum praeiudiciorum voluntati refutandi anteposita; cautio, ne a veris expertis aestimetur; vacuitas rationis diligentis in institutis excolendisque doctrinis; studium continuum theoriarum, quae iam pridem incredibiles factae sunt.

Scientia vera quomodo a falsa differat[recensere | fontem recensere]

Num aliqua doctrina opinio methodus usus verae scientiae congruat, variis rationibus demonstrari potest. In philosophia scientiae de limitatione vel definitione agitur: scientia vera quomodo a speculatione metaphysica aut a scientia falsa distinguatur, quaestio est. Plura criteria data sunt, nam de uno tantum iudicandi instrumento iter philosophos scientiae non convenit. Eiusmodi enim difficultates habent, qui varios definire temptant usus humanos, sicut artes, nam haec notio aperta habetur, quippe quae renovationes toleret atque operibus novas vias munientibus et fines conceptuales labefactantibus aperta sit. Praeterea methodi et theoriae continuo augentur et mutantur.

Constat physicam scientiam veram et astrologiam specimen pseudoscientiae esse. Inter hs extremitates doctrinae ancipites sunt, sicut psychoanalysis, sophrologia, sociobiologia, parapsychologia experimentalis. Id tamen notandum est etiam extra scientiam inveniri cogitationem rationalem:: cum "science", appellatio Anglica, praesertim ad scientias naturales referatur, sunt etiam "Wissenschaften" (appellatio Theodisca) quae praeter scientias naturales etiam scientiae humanae et sociales complectuntur. In omnibus his adquisitio cognitionis arte et ratione fit.

His ferme indiciis scientia vera a falsa distingui solet:

  • usus methodorum quae in experiendo iam fidem meruerunt: quod praeceptum non solum ad scientiam naturalem sed etiam ad artes humanas experimentis nixas convenit; in quibus maximi momenti sunt investigationes statisticae, quippe quae observationibus fidem praestent.
  • palam omnibus: in scientia naturali experimentis nixa rationes agendi ita explicantur, ut a quolibet homine repeti possint; in artibus humanioribus fontes et critica fontium fidem adferunt et disputantes a depravationibus continent.
  • natura critica: investigatio scientifica, quippe quae in lucem proferatur, iudicio et aestimationi publicae subicitur; praeterea censura veritatis saepe in lucem editioni antecedit.
  • sui correctio: ex natura critica consequitur, ut theoriae falsae cum tempore decidant.
  • progressio; theoria, si difficultatibus adflicta erit, cedet theoriae quae meliorem explanationem polliceri videtur; nam progressio non semper coacervationem cognitionis significat sed ante omnia ad inventionem theoriarum meliorum prioribus refertur.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Bowler 2003: 128.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]