Academia Platonica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Effossiones academiae in parte Akadimia Platonos Athenarum hodiernarum

Academia Platonica (Graece: Άκαδήμεια Akadḗmeia sive Άκαδημία Akadēmía est schola academica a Platone Athenis condita, qui prope quoddam nemus Akademeia dictum Heroi Attico nomine Academus dicatum verisimiliter 387 a.C. fundum emit ibique fanum Musarum instituens, in quo discipulos rationes philosophicas atque scientificas docere coepit. Volventibus annis nomen nemoris scholae translatum est quapropter philosophi ibi versantes ex tunc academici (Akademaikoí) se appellare solebant.

Etiam vox hodierna academiae hac ex institutione orta est, exempli gratia academiae scientiarum.