Salvator A. Giunta

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Salvator Giunta Decurio Legationis

Salvator A. Giunta (natus Salvatore A. Giunta die 11 Ianuarii 1985) est miles in Exercitu Civitatum Foederatarum, primus vir vivus post Bellum Vietnamiense depositum cui concessus est Clipeus Honoris, ob res gestas in Bello Afganistaniensi anno 2007 addictus.[1]

Clipeus Honoris[recensere | fontem recensere]

Mense Octobre 2007, Americana octo militum paracopiarum (Anglice: paratroopers) decuria per splendida lunae lumina trans silvanum montis dorsum in Valli Korangal movebant,[2] cum plus quam duodecim proeliatores Talibani[3] insidias ex tribus lateribus ordinatas conlocabant.[4] . . . Iosua Brennan Decurio, punctum ambulans, saltem sex vulnera glandibus accepit. Giunta, tum ordinis specialistae, quartus miles in linea ambulans, est pectore vulneratus, sed a subucula ballistica servatus.[5] Alia glans arma super tergum torsa destruxit.[6] De commilitone vulnerato, Giunta inquit:

Per imbrem glandum cucurri ut viderem quod ei fieret, numque nos pone eundem lapidem celare possemus coniunctimque tela intenderemus. . . . Iam conscius erat. Spirabat. Morphinum implorabat. Inquii "Exebis et tuas heroicas narrabis fabulas," et mihi ait, "Narrabo, narrabo."[7]

Brennan autem chirurgiam non superfuit. Secundum patrem, Michaelem Brennan, Giunta "non solum Iosuam [filium meum] periculo liberare [conabatur] . . . sed revera dimidium decuriae liberavit."[8]

Die 10 Septembris 2010, Aedes Albae nuntiaverunt Giuntam summum reipublicae ornamentum militare accepturum esse, primum quod homini vivo post Bellum Vietnamiense depositum concesserit.[9][10] Giunta est quartus Clipei Honoris receptor ex Bello Afganistaniensi, post Archigubernum Navalem Michaelem P. Murphy, Decurionem Primi Classis Exercitus Iaredem C. Monti, et Decurionem Legationis Exercitus Robertum Iacobum Miller. Clipeus Milleriani nuntiatus est uno die ante nuntium clipei Giuntani.[11][12]

Publica memoria[recensere | fontem recensere]

Haec sunt edicta commendationis ab Aedibus Albis verba:

Salvator A. Giunta tum Specialista se rebus gestis virtutis summo suo periculo supra ultraque postulationem officii distinxit dum decuriam scopulorum longorum in Centuria B, Manipulo 2 (aereo), Cohorte Peduum 503, ducebat per certamen contra hostem armatum in Valli Korengal Afghaniae die 25 Octobris 2007. Decuriá Giuntae in duas partes ab insidiis rebellibus diffisá, seipsum telis prae se emissis obiecit ut salutem commilitoni adferret. Hostes etiamtum oppugnans et ad reliquam decuriam redire conans, Giunta Specialista duos vidit adversarios suum commilitonem auferre. Cito eos appetens, alium occidit, alium vulneravit, vulneratoque commilitoni auxilium medicum parabat dum reliqua decuria perveniens incolumitatem eis suppeditabat. Sua extremo telorum coniectu audacia ductusque decuriae vincendarum insidiarum commilitonisque Americani ex manibus hostis recuperandi facultatem penitus fecit.[13]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Crumb, Michael J., "Living Soldier to receive Medal of Honor for action in Afghanistan." United States Army, 10 Septembris 2010.
  2. Whitlock, Craig; Jaffe, Greg (September 10, 2010). "Obama awards living soldier the Medal of Honor". The Washington Post 
  3. Thomas, Rob (August 26, 2010). "'Restrepo' documentary hits home for family of Sgt. Josh Brennan". The Capital Times 
  4. Shanker, Thom (September 10, 2010). "Iowa Man to Receive First Non-Posthumous Medal of Honor Since Vietnam". The New York Times 
  5. Tan, Michelle (July 6, 2010). "173rd Airborne soldier recommended for MoH". Army Times .
  6. Shaughnessy, Larry (September 10, 2010). "At last, hero of ongoing war is alive to receive Medal of Honor". CNN .
  7. Sebastian Junger, War, Hachette Book Group USA May 2010.
  8. Verburg, Steven (September 10, 2010). "Medal of Honor for reluctant hero who prevented capture of wounded Wisconsin soldier". Wisconsin State Journal .
  9. Beaumont, Peter. "US paratrooper set to win highest military honour". London: The Guardian .
  10. Johnston, Nicholas. "Obama to Award Medal of Honor to Living Soldier for First Time". Bloomberg L.P. .
  11. Cite error: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named cnn20100910
  12. Cite error: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named citations
  13. Lee, Jesse (September 10, 2010). "A Call to Staff Sergeant Salvatore Giunta". www.whitehouse.gov 

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Salvatorem A. Giuntam spectant.