Ruta

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Pro nomine feminino vide Ruth et Ruta (nomen)

Ruta
Ruta chalepensis
Taxinomia
Regnum: Plantae
Divisio: Magnoliophyta
Classis: Magnoliopsida
Ordo: Sapindales
Familia: Rutaceae
Genus: Ruta
Species

Inter 8-40 species, inter quas sunt:
Ruta angustifolia
Ruta chalepensis
Ruta corsica
Ruta graveolens
Ruta montana

Ruta est genus suffruticum sempervirentium, 20–60 cm altorum, regioni Mediterraneae endemici, et Macaronesiae. Species notissima est Ruta graveolens.

Folia sunt bipinnia tripinniave, colore viridi, glaucove. Flores sunt flavi, petalis 4-5, diametro 1 cm, cymis praebiti. Fructus est capsula 4 5ve loborum, in quo sunt semina compluria.

Secundum Plinium, Romani "rutam furtivam tantum provenire fertilius" putaverunt.[1]

Usus culinaris[recensere | fontem recensere]

Ruta in usu frequentissimo erat in arte coquinaria Romanorum, circa centies apud Apicium requisita. Inter impensa moreti Pseudovergiliani est. Nostro autem tempore haud quaquam, ob magnam amaritatem, editur nisi in partibus Africae: Aethiopes enim adhuc specie quae est Ruta chalepensis utuntur. In Histria exstant lorae, seu rhacii praecepta quae rutam modicam postulant.

Usus medicus[recensere | fontem recensere]

Ruta est satis venenosa, sed parvis quantitatibus haud nocet. Antiquitus credebatur venerem, et emissiones nocturnas inhibere. Etiam adhibebatur ad abortum provocandum (et quidem gravidae omnino rutam evitare debent). Nonnullis etiam in modicis quantitatibus ventrem turbat esa, et cutem irritat tacta (praesertim in lumine solis).

In sanctuariis Mithridatis maximi regis devicti, Cn. Pompeius invenit in peculiari commentario ipsius manu compositionem antidoti ex 2 nucibus siccis, item ficis totidem et rutae foliis 20 simul tritis, addito salis grano. Secundum Plinium: "ei, qui hoc ieiunus sumat, nullum venenum nociturum illo die. Contra rabiosi quoque canis morsum a ieiuno homine commanducati inlitique praesenti remedio esse dicuntur."[2]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. NH 19.38.123
  2. NH 23.77.149


stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!