Rogerus (comes Herefordiae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Castellum Wigmore olim a Rogero de Bretolio possessum (ruinae partim Normannicae)

Rogerus de Bretolio (floruit 1051/1087), filius natu alter Guillelmi Osberni filii uxorisque suae Adelizae de Toenio, dono regis Guillelmi Conquisitoris terras in Anglia quas pater possederat anno 1071 recepit. Comes Herefordiae ille ut videtur primus nuncupatus est, patre terras late sparsas titulumque comitis sine qualificatione geographica tenente. Frater maior natu Gulielmus de Bretolio terras Normannicas nactus est.

Patris igitur successor Rogerus, dominus ut censetur castellorum Strigulensis, Wigmore, Clifford, Ewyas Harold, Monemutae aliorumque, bella gessit in finibus Cambriae. Anno 1075, regi nolente sed in Normannia absente, Rogerus ad Exning Suffolciae properavit ut matrimonium sororis Emmae celebraverit cum Radulpho de Gaël. Eodem tempore a Radulpho et Waltheof ad coniurandum contra regem suasus est. Bellum igitur in comitatu Herefordiensi paravit, sed ante Sabrinam transitam captus est. In tres epistulas Lanfrancus archiepiscopus Cantuariensis eum a rebellatione dissuadet et contritionem urget moxque regi veniam petit, sed frustra. Rogerus terras omnes perdidit et in carcere reclusus est.

Rex anno 1087 moriturus veniam captivis omnibus, qui pacem tenere promitterent, obtulit; Rogerus autem usque ad mortem incarceratus manebat.

Rogerus de Breteuil ex uxore nomine incognito filios duos genuit:

Ambo pro rege Henrico I militaverunt.[1]

Unam legis e paginis de
Monemuta
disserentibus

Monmouth - Monnow Bridge.jpg

Fontes de vita Rogeri[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica vol. 2 p. 319 Chibnall

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • G. E. C.; Vicary Gibbs et al., edd.; The Complete Peerage of England, Scotland, Ireland, Great Britain and the United Kingdom, extant, extinct or dormant (13 voll. Londinii, 1913-1940 1 2 3 4) vol. 6 pp. 449-450
  • H. Clover, M. Gibson, edd., The letters of Lanfranc, archbishop of Canterbury (Oxonii: Clarendon Press, 1979)
  • Keith Kissack, Mediaeval Monmouth (Monemutae: Monmouth Historical and Educational Trust, 1974)
  • C. P. Lewis, "The Norman settlement of Herefordshire under William I" in Anglo-Norman Studies vol. 7 (1984) pp. 195–213
  • C. P. Lewis, "The early earls of Norman England" in Anglo-Norman Studies vol. 13 (1990) pp. 207–23
  • C. P. Lewis, "Breteuil, Roger de , earl of Hereford (fl. 1071–1087)" in Oxford Dictionary of National Biography (Oxford University Press, 2004) situs venalis
  • Lynn H. Nelson, The Normans in South Wales, 1070-1171 (Austin Texiae, 1966) cap. 2
  • P. M. Remfry, Grosmont Castle and the families of Fitz Osbern, Ballon, Fitz Count, Burgh, Braose and Plantagenet of Grosmont (Worcester: SCS Publishing, 2003. ISBN 1-899376-56-9)
  • Frank Stenton, Anglo-Saxon England (Oxonii: Oxford University Press, 1971. 3a ed.) pp. 610-613

Nexus externi[recensere | fontem recensere]