Hadewis de Monemuta

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Unam legis e paginis de
Monemuta
disserentibus

Monmouth - Monnow Bridge.jpg

Hadewis (floruit saeculo XII ineunte), origine ignoto, fuit uxor Guillelmi Baderonis filii qui ab anno 1082 dominium Monemutae, una cum castello ibi in finibus Cambriae et Angliae posito, iussu regis Guillelmi I regis tenuit. Illa igitur prima est omnium mulierum hanc urbem habitantium cuius nomen nobis cognoscitur. Viro suo duas filias filiumque unum genuit, scilicet:

  • Iveta et Advenia,[1] quarum una, viro quodam "de Cormeliis" nupto, filios tres peperit Guillelmi nepotes, i.e. Ricardum, Robertum et Alexandrum de Cormeliis[2]
  • Baderon de Monemuta, qui Guillelmi haeres fit in dominio Monemutense et usque in annis 1170/1176 retinuit

Maritus abbatiae S. Florentii iuxta Salmurium donavit ecclesiam S. Mariae Monemutensem, coenobium ea pertinens, ecclesiasque alias circum Monemutam iacentes. Hanc donationem Hadewis ipsa filiaeque Iveta et Advenia confirmaverunt.[3] Die 18 Martii 1101 aut 1102, eadem ecclesia Monemutensis consecrata est, praesente Guillelmo abbate S. Florentii, officiante Herveo Britone episcopo Bangoriensi, adstante Bernardo qui eo tempore regis Henrici capellanus meruit, mox reginae Matildae cancellarius, denuo episcopus Menevensis. Ad hanc consecrationem Hadewis filiaeque cruces confecerunt.[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. J. Horace Round, ed., Calendar of Documents Preserved in France: 918-1206: Anjou: part 2 (1899) no. 1133, 1136, 1138
  2. W. Dugdale; J. Caley, H. Ellis, B. Bandinel edd., Monasticon Anglicanum (6 voll. Londinii, 1817-1830. Textus) vol. 4 p. 597; J. Horace Round, ed., Calendar of Documents Preserved in France: 918-1206: Anjou: part 2 (1899) no. 1139
  3. J. Horace Round, ed., Calendar of Documents Preserved in France: 918-1206: Anjou: part 2 (1899) no. 1133
  4. J. Horace Round, ed., Calendar of Documents Preserved in France: 918-1206: Anjou: part 2 (1899) no. 1138; cf. William Farrer, An outline itinerary of King Henry the First (Oxoniae, 1920) p. 13 Textus apud archive.org

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • H. Guillotel, "Une famille bretonne au service du Conquérant: les Baderon" in Droit privé et Institutions régionales: études historiques offertes à Jean Yver (Lutetiae: Presses Universitaires de France, 1974) pp. 361-367 (Paginae selectae apud Google Books)
  • K. S. B. Keats-Rohan, Domesday people: Prosopography of persons occurring in English documents, 1066-1166 vol. 1 (Boydell & Brewer, 1999) p. 484 et alibi (Paginae selectae apud Google Books)
  • Keith Kissack, Mediaeval Monmouth (Monemutae: Monmouth Historical and Educational Trust, 1974)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]