Coenobium Monemutense

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

In urbe Monemuta Wihenocus Coenobium Monemutense fundavit iuxta novam ecclesiam suam intra castelli moenia positam. Charta fundationis sic legitur:

Wihenocus de Monemue omnibus hominibus et amicis et vicinis suis, universis sanctae matris ecclesiae filiis et fidelibus, tam futuris quam praesentibus salutem. Notum sit diligentiae vestrae quod ego Wihenocus divino animatus instinctu, concilio Dei et militum et hominum meorum, id ipsum a me expostulantium, ad honorem dei et sanctae Mariae et sancti Florentii pro salute animae meae et parentum meorum, struci in castro meo de Monemue ecclesiam, eamque in perpetuam elemosinam dedi monachis sancti Florentii de Salmuro, unde evocavi monachos ad praedictum ecclesiam meam inhabitandam; et ut ibi servituri regulariter viverentdedi eis diversas possessiones, tam in agris quam in ecclesiis et decimis: videlicet, ecclesiam sancti Cadoci iuxta castrum meum sitam in fundo et dominio meo ubi primum monachi praefati, antequam ecclesia Monemue perficeretur, aliquandiu inhabitaverant; ecclesiam sancti Wingaloei; ecclesiam de Bochevilla; ecclesiam de Langradoc, ecclesiam de Bichenoura Walensi, ecclesiam de Westhopa, ecclesiam de Eililde-hopa cum capella de Hunteleia, ecclesiam de Tibertona, ecclesiam de Strettona cum capella de Haspertona; et tres carrucatas terrae iuxta castrum Monemue, et unam carrucatam in Lancadoc, et unam carracutam terrae in Suentona, et duas partes omnium decimationum in maneriis meis, tam de dominio meo quam de dominio militum meorum, in suis maneriis vel terris, et decimas omnium molendinorum meorum, et decimam totius census mei. Has donationes sigillo meo et praesenti scripto confirmo eius possidendas in perpetuo. Horum testes sunt Baderon frater meus ... [1]

Quae donatio paulo postea in textu Libri de Wintonia brevissime confirmatur.[2]

Coenobio Monemutensi Wihenoci nepos Guillelmus Baderonis filius "tres forgias" donavit:

Baderon de Monemue omnibus hominibus suis, vicinis, et amicis Francis et Anglis atque Walensibus tam futuris quam praesentibus salutem. Notum sit vobis quia ego assensu filiorum meorum Gileberti et Iacobi pro exchangio de Hodenoc concessi et donavi Roberto priori et monachis de Monemuta in elemosinam tres forgias, unamquamque pro xx. solidis in burgo meo de Monemuta supra ripam Waie, liberas et absolutas et quietas, et omne ferrum quod in eis fabricabitur ab omni teloneo et forestagio et passagio et ab omni penitus genere consuetudinum, necnon concessi quatinus ad peisam meam sint quieti et liberi de teloneo, et qui vendunt et qui emunt ferrum trium praedicatarum forgiarum ... Praeterea praedicta conventio inter me et monachos sic discernatur quamdiu carbonarii trium praedictarum forgiarum operabuntur in meo bosco, quieti sint a forestagio ... [3]

Rohesia de Clare virum Baderon Guillelmi filium suasit ut dona nova dederit:

Badero de Monmuta et uxor sua Rohes, omnibus amicis, vicinis atque hominibus suis, clericis, laicis, tam posteris quam praesentibus salutem. Vestrae notum facio diligentiae me cum uxore mea ipsa etiam id ipsum impetrante, ecclesiae Sanctae Mariae de Monemuta et inhabitantibus monachis, videlicet Gofredo priori, Heliae, Reinaldo et eorum successoribus in perpetuum, concessisse in elemosinam decimam quam Praetor redditurus est de villa de Monmuta. Huius rei concessio facta est circa festivitatem Omnium Sanctorum in die qua michi desponsata fuit uxor mea Rohes apud Striguiliam. Donatio vero facta est in sequenti festivitate Sancti Martini apud Monemutam, super altare Sanctae Mariae, per unum cultellum. Per tres terminos reddantur hii denarii; ad festivitatem Sancti Andreae tertia pars, in ramis palmarum tertia pars, in octabis Pentecostes tertia pars. Cuius rei sunt testes Galterus frater Gilleberti Consulis, qui ipsa die loco Consulis uxorem meam michi dedit, et Gofredus Monemutensis prior, Odo Striguilensis prior, Comitissa Ysabel, Robertus filius Baderonis, Iohannes filius Roberti, Thomas filius Pagani ... et plures alii.[4]
Unam legis e paginis de
Monemuta
disserentibus

Monmouth - Monnow Bridge.jpg

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Jean Allenou, "Histoire féodale des marais, territoire et église de Dol: Appendice IV" in Annales de Bretagne vol. 33 (1918) pp. 330-331
  • H. Guillotel, "Une famille bretonne au service du Conquérant: les Baderon" in Droit privé et Institutions régionales: études historiques offertes à Jean Yver (Lutetiae: Presses Universitaires de France, 1974) pp. 361-367 (Paginae selectae apud Google Books)
  • Keith Kissack, Mediaeval Monmouth (Monemutae: Monmouth Historical and Educational Trust, 1974)
  • Charles Heath, Historical and descriptive accounts of the ancient and present state of the town of Monmouth (1804) "Monastic institutions" ad init. Textus apud Google Books
  • C. P. Lewis, "The Norman settlement of Herefordshire under William I" in Anglo-Norman Studies vol. 7 (1984) pp. 195–213
  • Paul Marchegay, "Les prieurés anglais de Saint-Florent près Saumur" in Bibliothèque de l'Ecole des Chartes vol. 40 (1879): vide p. 176
  • Lynn H. Nelson, The Normans in South Wales, 1070-1171 (Austin Texiae, 1966) cap. 2
  • J. Horace Round, ed., Calendar of Documents Preserved in France: 918-1206: Anjou: part 2 (1899) Textus interretialis


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!