Apia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Samoa - Apia Harbour at dawn.jpg

Apia, fortuita vicorum congeries in septemtrionali Upolus Insulae latere, est urbs sola, portus principalis, et caput Samoae. Numerus civium in censu anni 2001 fuit circa 38 800. Pisces et copra sunt praecipuae res quae ex portu exportantur; textilia xylina, vehicula motorifica, carnes, et saccharum, res quae importantur.

Tabula Apiana

Index

[recensere] Locus

Apia in planitie angusta maritimaque ad portum naturalem praecipue iuxta Vaisiganonis Fluminis os sinitur. Radices Montis Vaeae (altitudine 472 m) ad australem iacent.

[recensere] Gubernatio

Apia in parte electorali Vaimauga Occidentali inest, et ad Tuamasagam Pagum pertinet. Non exstat una coniuncta gubernatio urbana quia urbs consistit in quadraginta quinque singulis vicis, omne sui iuris. Apia antiqua veraque est viculus inter ora fluminum Vaisiganonis orienti et Mulivaiorum occidenti; hic viculus, cum vicis Vaisiganone et Mulivaiis, "urbanizationem" Anglice ab Samoanis appellatam Downtown Apia componunt.

[recensere] Institutio

Anno 1984 hoc urbe Universitas Nationalis Samoae constituta est.

[recensere] Notabiles urbis conspectus

Apia prima luce, die 3 Octobris 2004

Mulinuu, antiquum caput publicum, ad occidentem urbis extremam iacet, situs Domus Parlamentariae (Samoane: Maota Fono) et observatorii historici, nunc tabularii meteorologici.

Forum Apiae

Robertus Ludovicus Stevenson, scriptor inclutus, quattuor annos Apiam habitavit, hic obiit, et sepultus est super Montem Vaeam, qui prospicit in urbem et suam domum, Vailimam, nunc museum ad memoriam suam dicatum.

[recensere] Transportatio

Portus Apiae est longe maximus et negotiosissimus in Samoa. Scaphae ad Tokelau et Samoam Americanam hinc abeunt.

[recensere] Notae


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!
Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis