Rinaldus Montalbanus

E Vicipaedia
Pupulus siculus qui Rinaldum effingit.

Rinaldus Montalbanus[1] (Francogallice Renaud de Montauban; Italiane Rinaldo di Montalbano) est persona ficticia quae in carminibus epicis atque historiis Francogallicis et Italicis apparet. Rinaldus comes palatinus Caroli Magni est atque equus eius Bayardus appellatur. Ensis eius Flamberge appellatur.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Les quatre fils Aymon[recensere | fontem recensere]

Rinaldus, tres fratres eius et Bayardus in minuta tabula saeculo quattuordecimo facta.

Rinaldus non apparet in carmine epico La chanson de Roland, sed in carmine epico Les quatre fils Aymon primum apparuit. Rinaldus filius maior ducis Haemonis atque patruelis Rolandi est.

In carmine epico Rinaldus Bertolai nepotem Caroli Magni in rixa interfecit et ille cum tres fratribus fugit. Postea longum bellum oritur et quattuor filii Haemonis vincuntur: Carolus Magnus cum quattor fratribus pacis conditiones adfert et eos in expeditione sacra in Terram sanctam mittit. Post expeditionem sacram Rinaldus Montalbanus et fratres eius in patria redeunt.

Postea Rinaldus Coloniam Agrippinam migrat et ibi opifex sanctuarii sancti Petri fit. Postremo ille occiditur ab aliis opifecibus iratis. Cadaver viri qui magnus comes palatinus fuit in flumine cadit et invenitur a fratribus Rinaldi.

Morgante[recensere | fontem recensere]

In carmen epicum Morgante, a Ludovico Pulci anno 1478 scripto, Rinaldus cum Rolando iter facit in Pagania, apud Orientem, et amore Antheae, filia sultani regni, capitur. Postea ille et sultanus duellum faciunt.

Orlando Innamorato et Orlando furioso[recensere | fontem recensere]

Rinaldus Montalbanus et alii equites Christiani in illustratione Orlando furioso a Gustavo Doré facta.

In Orlando Innamorato Rinaldus est frater Bradamantidis et cosinus Rolandi atque Malagygis. Et Rinaldus et Rolandus Angelicam, principissa Sinarum, amant, sed post fugam Angelicae multi comites palatini et bellatores Saraceni eam sequuntur. Rinaldus, eam petens, fontem odii invenit, ex fonte bibit et nunc Angelicam (quae ex fonte amoris biberat et nunc Rinaldum Montalbanum amat) odiat.

Angelica ad Orientem fugit et Malagygi recuperandum Rinaldum petit: Rinaldus in scapha magica ducitur a cosino, sed comes palatinus monstrum invenit ac eum ad pugnam lacessit. Postea Rinaldus fontem amoris invenit, ex fonte bibit et nunc Angelicam denuo amat, sed Angelica ex fontem odii biberat, atque eum iam non amat.

In Orlando furioso Bayardus, equus Rinaldi, ab Angelica Sacripanteque invenitur et principissa Sinarum eum domat. Tamen, Rinaldo pervento, miles Christianus ad pugnam Sacripantem provocat et ille certamen singulare cum rege Circassiae facit.

Postea Carolus Magnus in Britannia Maiore ad militum dilectum habendum eum mittit et Rinaldus cum equitibus Scotiae, rege Zerbino duce, regi Francorum auxilium fert. Paulo post ille duellum cum rege Dardinello facit et eum occidit. Deinde milites Christiani, Rinaldo Montalbano duce, Lutetiam Parisiorum liberant.

Rinaldus adhuc Angelicam amat sed, bibita aqua fontis odii, suam sapientiam recuperat. Postea Rinaldus Rogerio (miles Saracenus qui ab anachoreta baptizatus erat) occurrit et sororem suam Bradamantidem illo despondit: igitur Rogerius Bradamantidem uxorem ducit.

Fortuna[recensere | fontem recensere]

Anno 1736 scriptor comoediarum Carolus Goldoni comoediam Rinaldo di Mont'Albano creavit. Rinaldus Montalbanus etiam est persona, ab actore americano Leigh McCloskey interpretato, pelliculae I paladini: Storia d'armi e d'amori, anno 1983 facta.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De nomine latino vide hic apud Google Books.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • I Cantari di Rinaldo da Monte Albano, editio critica, Sala Bolognese 1973.
  • Rajna, Pio, Le fonti dell'Orlando furioso, Sansoni, Fiorentiae, 1876.
  • Zatti, Sergio, Il Furioso fra epos e romanzo, Pacini Fazzi, Lucae, 1990.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Rinaldum spectant.