Ricardus Franck

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ricardus Franck (natus Coloniae Agrippinae die 3 Ianuarii 1858; obiit Heidelbergae die 22 Ianuarii 1938), filius compositoris Eduardi Franck, fuit compositor, clavilis psaltes, et dux orchestrae Germanicus. Berolini musicae studuit, deinde Lipsiae cum Carolo Reinecke et Salomone Jadassohn, praeterea philosophiae in Universitate Lipsiensi. Artem clavilistae Basiliae, Berolini, Magdeburgi, Cassalae, et Heidelbergae docuit. Varia orchestrae opera composuit, et musicam cubiculariam et nonnullas clavilis compositiones.

Litteratura[recensere | fontem recensere]

  • Paul Feuchte, Andreas Feuchte: Die Komponisten Eduard Franck und Richard Franck. Leben und Werk, Dokumente, Quellen, Lipsia 2010.
  • Die Musik in Geschichte und Gegenwart, 2. Ausgabe, Personenteil 6, caput familiae Franck.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!