Eduardus Franck

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Eduardus Franck

Eduardus Franck (natus Vratislaviae die 5 Octobris 1817 - obiit Berolini die 1 Decembris 1893) fuit compositor et clavilis psaltes et dux orchestrae Germanicus. Adolescens studebat cum Felice Mendelssohn Bartholdi; eius quoque et Roberti Schumanni amicus erat. Magna opera comprehendunt symphonias et concertos violae et clavilis cum orchestra ultro musicam cubiculariam sonatasque varias. Sonus et classicus et romanticus appellatur, de forma classicus, de affectione romanticus. Eduardus Franck pater compositoris Ricardi Franck fuit. Uxor fuit existimata psaltes clavilis Tony Thiedemann.

Litteratura[recensere | fontem recensere]

  • Paul Feuchte, Andreas Feuchte: Die Komponisten Eduard Franck und Richard Franck. Leben und Werk, Dokumente, Quellen, Lipsia 2010.
  • Die Musik in Geschichte und Gegenwart, 2. Ausgabe, Personenteil 6, caput familiae Franck.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!